# De animalibus 434

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/434

Generatio auium ex ouo ita euenit: ut incubante & concoquen te aue animal ex parte oui secernatur: augeatur ex reliqua parte & conficiatur. natura enim simul & materiam animalis in ouo reponit: & satis cibi ad incrementum. Cum enim auis intra se perfi cere nequeat cibum una parit in ouo. nam iis quę forma anima lis nascuntur. Cibus in alia corporis parte paratur: quod lac uo catur: uidelicet in mammis. At auibus hoc idem in ouo natura con stituit: sed contra quam homines putant: & alcmeon crotoniates ait: non enim albumen oui hic est sed uitellum: hoc enim pullis pro cibo est: illi albumen pro cibo esse existimant: propter coloris affinitatem. Oritur pullus incubante aue ut dictum est: sed si aut tempus sit bene temperatum: aut locus in quo oua manent tepi dus concoquuntur. & auium oua & quadrupedum ouiparum sine parentis incubitu. hęc enim omnia in terra pariunt concoquuturque oua tepore terrę. nam si quę quadrupedes ouipare frequentantes fouent quae ediderint oua: custodię gratia potius id faciunt. gignuntur uero eodem modo oua quadrupedum: quo auium. crusta enim dura intecta & bicolora sunt: & iuxta cinctum con sistunt: ut auium & reliqua eadem: tum intus: tum extra eueni unt. Itaque omnium causę eadem consideratione cotinentur. sed quadrupedum oua: ut ualidiora tempore concoquuntur: auium ibecilliora sunt: atque ob eam rem parentem desiderant. Tum etiam natu ra attendere uidetur: ut sensum prouidum curamque diligentem erga prolem parentes habeant: sed in genere deteriore hoc facit: quou sque pariant: in aliis quibusdam etiam donec perficiant. Prudentioribus uero plus curę mandatur: ut etiam enutriant. postremo iis quae prudentia iam maxime prędita sunt: con suetudo amor: & caritas in prolem etiam adultam seruatur ut homini: & quadrupedum nonnullis auibus cura donec pariant & enutriant: quamobrem & ab incubitu laborant in prole enuerienda a partu uero deterius afficiuntur: quasi priuate ali quo sibi natiuo gestamine. perficitur animal in ouo celerius diebus tepidis. tempore enim iuuatur: nam concoctio est calor qui dam. terra enim suo calore concoquit: & quę incubant: hoc idem faciunt: adhibent enim suum calorem.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
