# De animalibus 437

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/437

cęterorum humida sunt natura & molli: operiuntur enim intus corpore sue parentis: ortus ex ouo idem ranis quę extra perfici tur: & iis quę intus sed eorum atque auium ortus partim similis partim diuersus est. primum enim altero carent umbilico: qui ad se cundas pertinet: quę sub testa ambiente positę sunt. cuius rei can est quod testam illam circundantem non habent: cum nibilo his uti lis esse possit: parens enim ipsa integit & seruat. Testa in ouis edendis tutela est contra detrimenta quę de foris ueniant. Tum generatio iis quoque ex oui parte extrema est: sed non qua utero adhęrent. aues enim ex cacumine oriuntur: qua ouum adhęret. causa est quod auium ouum separatur ab utero. At eorum quanquam non omnium tamen plurimorum ouum perfectum utero adhęret. Cumque animal extremo innascitur: ouum consumitur totum quo modo in auibus cęterisque quorum omnium absoluitur: demumque utero umbilicus iam perfectorum adhęret. similis modus eorum etiam est: quorum oua utero absoluuntur. nonnullis enim eorum ouum perabsoluitur cum perfectum est. Quę res igitur cur ita differant auium & piscium generationes causa est: quod auium oua luteum a candido separatu continent: piscium unicolora sunt: miscenturque in iis ista usque quaque & confunduntur. itaque nihil prohibet: quo minus econtrario principium habeant genitale. non solum enim parte sui adhęrente tale est: sed etiam altera obiecta. alimentum uero ex utero meatibus trahere quibusdam eo ipso principio facile est: apertum hoc est: in iis ouis quę non absoluuntur. nam in nonnullis cartilagineis ouium non absoluitur ute ro: sed inhęrens descendit ad animalis generationem: in quibus animal perfectum habet suum umbilicum ex utero consumpto iam ouo. constat igitur uel ante meatus oui eodem tendere. fit hoc in mustelorum genere leui cognomine ut dictum est: ortus piscium his rebus & his de causis differt ab auium: cętera eodem ueniunt modo. alterum enim umbilicum habent similiter ut aues ad luteum: sic pisces ad totum ouum.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
