# De animalibus 438

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/438

non est enim huius pars altera lutea altera candida: sed totum est unicolor: atque ex eo aluntur: consumptoque pari modo subsidet: & caro circu adnascitur. Talis eorum generatio est que intra se ouium perfectum foras animal pariunt. c Aeteri pisces maxime in parte foras pariunt oua omnesque imperfecta pręterquam rana: cuius caum iam reddidimus. eorum etiam qui imperfectu pariut ouum causa declarata est. Ortus ue ro eorum quoque ouo proueniens: eodem agitur modo quo carti lagineorum: quę intra se pariunt: sed incrementu celer atque ex par uis & ultimum oui durius est. incrementum oui simile uermibus est. animalia enim quę uermen pariunt: primo exiguum ędunt: quod per se augetur sine ullo annexu. causa similis ut in farina subacta humore: fit enim massa ex parua magna parte solidio re humescente: humida spirascente: quod in animalibus natura caloris animalis facit: in massa calor permixti humoris. Augen tur igitur oua necessario ea causa. habent enim excrementum massale: sed rei melioris gratia: quoniam fieri non potest: ut totum suum incrementum recipiant: propter summam eorum animalium foecunditatem. hinc enim & parua admodum excernuntur & celeri ter augentur: parua quod uteris angustior sit: quam ut tantam ouorum copi am possit capere celeriter: nedum per generationem mora in augendo protrahitur genus pereat: quando uel nunc magna pars editi partus interiit. quamobrem genus piscium pręfecundum est. rephenditur enim et compensatur a natura interitus multitudine. sunt quorum uterus dehiscat & disrumpatur: ut quę acus uocatur prę magnitudine ouorum. hęc enim pro multis maiusculos ha bet conceptus. quod enim natura numero adempserat id magni tudini addidit: oua piscium foris augeri: & quam ob causam di ctum iam est. s Ed ouum eos etiam pisces parere indicium est: quod uiuipari quoque pisces ut cartilaginei: primum oua inter se pariunt. Totu enim piscium genus ouiparum esse certum est: finem tamen nullum reci pit ouum eorum piscium qui sexu maris & foeminę distinguuntur. cc 2° & per coitum generant: nisi mas suum sęmen aspergat. Sunt qui omnes pisces foeminas esse opinentur: exceptis cartilagineis: sed non recte. putantr enim eos qui mares habiti sunt: differre a suis foeminis modo plantarum: in quibus altera fructificet altera non: ut olea & oleaster: ficus & caprificus. sic pisces differre in ter se uolunt: pręter cartilagineos. de iis enim non ambigunt: quanquam similis ratio partium seminalium in maribus omnibus: tum cartilaginei: tum ouipari generis est: & sęmen genitale utri usque suo tempore emitti uidetur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
