# De animalibus 439

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/439

uuluas etiam foeminę habent: Atqui non modo ouiparos sed etiam cęteros uuluas habere opor teret: quamuis diuersas ut mulę habent in genere u eterinorum. Si gennus totum sexu foeminino esset nec nisi sterilitate nonnullo rum dissideret. nunc uero partim conceptacula habent seminis genitalis: partim uuluas: atque in omnibus excepto rubro & hiatula hoc discrimen est: ut aut conceptacula seminis prolifici ha beant: aut uuluas. difficultas autem qua ita opinari mouentur: solui facile potest: cum rem quę accidit audis. nullum enim ex iis quę coneunt tam multa parere posse aiunt: idque recte. quę enim ex se generant perfectum uel animal uel ouum hęc non ita pari unt multa: ut pisces qui oua pariunt: nam innumera quędam eo rum multitudo ouorum est: sed illud non uident quam diuersa pisci um oua ab auium sint. aues enim & quadrupedum ouipare: & si qua cartilaginea enumeranda sunt in hoc genere perfectum generant ouum: & quod ęditum non recipiat incrementum. at pisces imperfecta pariunt oua: quę foris incrementum iustum recipiant. eodemque modo mollia & crustata quę quidem & coi re plane cernuntur: quoniam eorum coitus diuturnior est. alte rum etiam eorum marem esse: alterum uuluam habere certum est. absurdum pręterea est: nisi in omnibus generibus uis hęc habea tur quomodo in uiuiparis est: alterum mas: alterum foemina. causa uero ignorantię eorum qui ita censent quod differentię quę multę ac uarię in animalium coitu generationeque sunt: non om nes pateant sed paucarum quarundam intuitum: Idem in omni bus esse oportere arbitrentur. quamobrem & qui conceptus fie ri aiunt captu seminis genitalis quod a foeminis piscibus deuoretur rem de qua uerba faciunt: non tenent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
