Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 44
Unproofread scanNot analysed yet
ρυεράκθις contra omnem ictum in uicta: uisus in aqua hebes: extra acerrimus. dies itaque in terra parte maxima agit: noctes in aqua: teporis ratione tepidiorem enim aquam experit qui aerem. Hamęleo figura totius corporis lacertam plane repraesentat: latera deorsum ducta: uentri iunguntur: ut piscibus: &spina modo piscium eminet. Rostrum simię porcarię simillimum cauda prae longa in tenue desinens: &longe implicata in se orbibus: lorimodo permultis elatior a terra e qui lacerta: infllexus crurum perinde ut lacertę: pedes singuli bipartito secantur: partesque talem inter se habent situm: qualem pollex ad manus: reliquam parte obiectum. Sed ipse etiam reliquae partes paulotenus in digitos quosdam finduntur: uide licet primores triplici fissura interius: duplici exterius. posteriores interius duplici: exterius triplici: unguiculi adunci. Cor pus asperum totum: ut crocodilo: oculi in recessu cauo: intus rece pti: praegrandes rotundi: cute simili: atque reliquum corpus obducti: media sui parte perquam exigua detecti: qua uideant: quae quidem uidendi sedes nunquim cute operitur: nec pupillę motu: sed totius oculi uersatione in orbem mutationemque quoquouersus aspicit: quae uelit mutat suum colorem inflatus. Verum &niger non longe dissimi lis crocodilo est: &pallidus: ut lacertę maculis distinctus: ut per dus nigris. Mutatur color toto in corpere: nam &oculi concolores reliquo corpori redduntur: &cauda eundem colorem accipit. motus enim piger admodum ut testudinis e: pallescit cum moritur: defunctusque colorem eundem seruat. Gulam atque arteriam situ eodem continet quo lacerta: carnem nusquam nisi in capite &maxillis: &postremo caudę admodum exiguam possidet: nec alibi sanguinem qui i corde &oculis: &loco a corde superiore: &uenulis hinc tendentibus. uerum nec in his quidem ulla copia sed pausillum habetur sanguinis. Cerebrum paulo superius oculis positum est: &pro pe iis contiguum. Cute autem exteriore detracta: oculis quiddam lucens: ueluti annulus ęneus tenuis: nulla pala interceptus cingit. Membranę in omnis fere corporis partes multę ac ualidę: longeque fir miores quam in cęteris tendunt. Dissectus hic totus spirare praeterea diu potest motu admodum exiguo: adhuc circa cordis sedem extante: &cum omnes corporis partes contrahit: tum uel maxime costas ουα ἀκιαίυκα cogere atque adducere potest. Lienem conspicuum nusquam continet: subdit cauernas: &latitat more lacertarum. N auibus etiam partes nonnullę similiter: atque in iis quae exposui animalibus habentur: omnibus enim caput inest: &collum &dor sum &supina pars corporis: &quod pectori proportionetur.