# De animalibus 441

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/441

Sunt enim qui coruos & ibin ore coire opinentur. inter quandrupedes etiam mustelam ore parere: Hęc enim & anaxagoras: & alii quidam natura les autores scribunt: simpliciter ualde & inconsiderate qui in auium genere ratiocinatione illa falluntur: quod raro coruorum coitus cer natur: rostrorum coniunctio sępe numero quę omnibus id genus auibus solita est quod in monedulis: quas mansues alimus planum est. genus etiam columbinum hoc idem facit: Verum haec quoniam coire quoque uisuntur ea fama caruerunt. coruinum genus libidinosum non est: quippe quod parum foecundum sit. Coire tamen id quoque uisum est: sed enim non cogitasse quemad modum semen ad uuluam deueniat per uentriculum qui semper quod ingestum est cum concoquat ut patet in cibo perficiendo absurdum omnino est. uuluas autem id quoque auium genus & oua habere cernitur iuxta sęptum. m Vstelam etiam modo cęterarum quadrupedum uuluam habere certum est: ex quae quonam pacto foetus ad os deueniat: sed quia mustela paruos ad modum parit: ut & cęterę fidipedes de quibus postea dicemus: & sępe catulos suos ore susceptos trans fert: fecit ut ita opinarentur. Quim etiam de trocho & hyena stul te magnoque errore narratur. hyenam enim complures aiunt: trochum Herodotus heracleota scribit duplex genitale habere maris ac foeminę: & trochum seipsum inire. hyenam inire & iniri annis al ternis. sed uisa est hyena mas & altera foemina sui discrimine genitalis. locis enim nonnullis penuria huius conspectus non est: uerum hyenę tam mares quam foeminę habent sub cauda lineam quandam similem genitali foeminino. quę quidem nota quis comis sit: tamen in maribus potius cernitur: quia mares quam foeminę ma gis capiuntur. Itaque qui rem parum diligenter considerant in hanc aberrant opinionem: sed de his satis. Episcium generatione quęres quam ob causam cartilagine orum nec foeminę suos conceptus neque mares suum semen spargere uisuntur: cum generis non uiuipari & foeminę oua & mares semen spargere soleant. came uero est quod genus cartilagineum semine minime abundat. uuluas etiam foeminę ad sęptum po sitas continent. ęque enim mares a maribus & foeminę a foemi nis differunt. sunt enim cartilaginei minus copiosi geniturę. At uero mas ouipari generis: ut foemina oua prę multitudine re ponit sic ipse spargit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
