# De animalibus 442

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/442

plus enim seminis habet quam satis ad coitum sit. tendit enim natura potius absumere semen id ad augenda oua reposita quam ad primam constitutionem. nam ut & ante & modo diximus oua auium intus perficiuntur: piscium extra. simi lis enim quodammodo generatio atque in uermiparis est: quaquii perfectiorem ędunt conceptum: quę uermen pariunt. Sed utrisque tam auium quam piscium ouis perfectionem mas adhibet. Verum auium in tus cum intus perficiantur: piscium extra: cum hęc imperfecta ędantur. nam alias idem utrisque contingit. Auium igitur subuentanea foecunda redduntur: & quę concepta maris diuersi coitu sunt: naturam in eum qui post coierit: mutant. propria etiam quę incremento carent: cum coitus intermissus est: celeriter accrescunt. Cum repetitur coitus: non tamen quouis tempore: sed si prius qui albumen secerni incipiat. a T piscium ouis nihil tale pręscriptum est: sed ut seruentur quiprimum mares aspergunt. cuius rei causa est: quod hęc bicolo ra non sunt. hinc enim tempus his tale statum non est. At in auium ge nere ratione sic euenit: cum enim luteum & candidum distincta in ter se sunt: principium iam habetur: quod proficiscitur a mare. Istuc enim mas confert. Subuentanea igitur recipiunt generatio nem quoad fieri potest. perfici nanque ad animalis usque foecudi tatem impossibile est. sensibus enim opus est: At uegetalem animae uirtutem optinent & foeminę: & omnia quę uiuunt ut sępius dictu est. quamobrem hoc ouum ut plantę conceptus perfectus est: ut animalis imperfectus. Quod si mas in eorum genere deesset: Idem sane fieret quod in piscium genere si tale genus in iis est: quod sine mare progeneret. Dixi de his ante nondum exploratum habe ri satis: nunc uero in omni auium genere: alterum mas alterum foemina est. itaque fit ut qua planta est: perficiat quod non mu tetur a coitu. qua non planta: non perficiat nec aliud quicqui proue niat ex eo quod genuit. neque enim ut plantę simpliciter: neque ut animalis per coitum prouentus est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
