# De animalibus 443

Aristotle, De animalibus, ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/443

Quę autem oua coitu conce pta discreta iam sunt in albuminis portionem: hęc pro eo qui primum coiuerit mare euadunt: iam enim utrunque principium optinent. m Ollium etiam partus similis est: ut sępie cęterorumque id genus atque etiam crustatorum: ut locustę et reliquorum generis eiusdem. pariunt enim ea quoque per coitum: & quidem sępe mas coniunctus cum foemina uisus est. Quamobrem hinc etiam historice nequaquam dicere illi uidentur: qui pisces omnes foeminas esse autumant: nec per coitum parere. haec enim oriri per coitum arbitrari: illa

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
