# De animalibus 444

Aristotle, De animalibus, 444. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/444

Sed inse cta & uermen generant quę uim optinent generandi: & quę non per coitum: sed sponte naturę oriuntur: ex tali origine consistunt. nam & erucas genus esse uermis censendum est: & foetum ara neorum quanquam propter figurę orbiculatam speciem similia ouo: tum eorum nonnulla: tum alia complura primordia esse uideantur: ue rum non figura: nec mollicie: aut duricie ouum definiendum est. Sunt enim conceptus nonnullorum duri: quamuis ouo diuersi: sed quod totum mutetur nec ex parte eius animal gignatur: id uer mis est. omne autem hoc uermiculi genus ubi suę magnitudi nis finem receperit: quasi ouum efficitur. indurescit enim puta men eorum: & tantis per immota redduntur: quod in uermiculis apum & uesparum: atque etiam in erucis apertum est. Cuius rei can est: quod natura prę sua imperfectione quasi maturans antequam tempestiuum sit ouum: pariat: tanquam hic uermis ad incrementum oui mol lis adhuc pergat. hoc eodem modo in cęteris quoque euenit omnibus quę non coitu oriuntur: uel in lanis: uel aliis huiuscemodi atque etiam in aquis. Omnia enim post uermis naturam motu cessant & putami ne obarescunt. mox rupto putamine exit ueluti ex ouo animal tertia perfectum generatione: idque pennatum magna ex parte. Rati one illud etiam euenit quod iure multi admirentur. Eruce .n. cum primo capiant cibum: mox non capiunt: sed motu cessant: quę per id tempus aurelię a nonnullis uocantur. uesparum etiam uer miculis et apum idem accidit. post deinde quae nymphę ampellantur proueni unt: quę nihil huiuscemodi habeant. Ouorum enim natura adepta suum finem non insuper accrescit: sed ante augetur: & alitur donec distinguatur & fiat ouum perfectum. uermium autem alii hoc intra se habent unde excrementum ipsis nutriendis accedat: ut uermes apun & uesparum: alii de foris capiunt: ut erucę & cęterorum nonnulli ce 5° uermium. Sed quamobrem triplicem generationem hęc sortiantur: & quam de causa ex motis immota reddantur explicatum iam est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
