Latin
446
Aristotle, De animalibus 446
Unproofread scanNot analysed yet
portari etiam foetum fucorum tantum cum impossibile sit ob ea quę modo diximus: tum ratio aspernatur: ut in genere toto earum talis affectio non eueniat. Quoniam etiam fieri non potest: ut ipse apes partim mares: partim foeminę sint. In omnibus enim generibus mas a foemina differt. generarent etiam se ipse: At nullus earum cernitur foetus nisi duces assint: ut aiunt. Commune au tem argumenentum tam ad agendam uicissim generationem qui ad eam quam fuci efficiant: &siue seorsum siue promiscue agi dicitur: quod nem lum eorum coire unquam uisum est. At sępenumero euemniret: ut coitus cerneretur. Si alterum mas alterum foemina in iis esset. Reliquum est ut si per coitum oriantur reges coeuntes inter se generent: at fuci oriri uisuntur: etiam cum nulli sunt duces: quorum foetu nec portare neque parere apes suo coitu possunt. Relinquitur itaque ut quod in pisci bus euenire uidemus apes sine coitu fucos generent: &foeminę sint qua generant ratione: sed habeant intra se ut plantę sexum maris &foeminę. quamobrem iis datum est instrumentum ad pugnam nec foemina appellandum est: in quo mas distinctus non est. quod si in fucis id euenire uidetur: ortusque eorum existit sine coitu. Iam &apibus ®ibus eandem seruari rationem necesse est: ut sine coitu pro creetur. Cęterum si sine regibus gigni foetus apum uideretur: apes etiam sine coitu ex se generari necesse esset. sed cum hoc negent qui in eorum aimalium cura uersantur. relinquitur: ut reges &se generent &apes. itaque cum singulari quadam peculiarique natura genus sit apum: ortus quoque earum peculiaris merito esse percipitur. nam ut apes sine coitu generent minus proprium est: cum idem uel in aliis eueniat animalibus: ne idem procre ent genus proprium est. rubri enim generant rubros: &hiatulę hiatulas. cam est quod ipse generantur non ut muscę: &reliqua id genus animalia: sed ex diuerso: tamen cognato genere prodeunt: ex ducibus. n. oriuntur. quobrem proportio quodammodo in eorum generatione seruatur. duces enim magnitudine fucis: aculeo apibus similes sunt. Apes igitur aculeo regibus assimilantur: fuci magnitudine. aliquid enim discriminis inesse necesse est: nisi semper genus ex quouis idem gigni necesse sit: quod impossibile est. Ita enim genus totum duces essent.