# De animalibus 446

Aristotle, De animalibus, 446. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/446

portari etiam foetum fucorum tantum cum impossibile sit ob ea quę modo diximus: tum ratio aspernatur: ut in genere toto earum talis affectio non eueniat. Quoniam etiam fieri non potest: ut ipse apes partim mares: partim foeminę sint. In omnibus enim generibus mas a foemina differt. generarent etiam se ipse: At nullus earum cernitur foetus nisi duces assint: ut aiunt. Commune au tem argumenentum tam ad agendam uicissim generationem qui ad eam quam fuci efficiant: & siue seorsum siue promiscue agi dicitur: quod nem lum eorum coire unquam uisum est. At sępenumero euemniret: ut coitus cerneretur. Si alterum mas alterum foemina in iis esset. Reliquum est ut si per coitum oriantur reges coeuntes inter se generent: at fuci oriri uisuntur: etiam cum nulli sunt duces: quorum foetu nec portare neque parere apes suo coitu possunt. Relinquitur itaque ut quod in pisci bus euenire uidemus apes sine coitu fucos generent: & foeminę sint qua generant ratione: sed habeant intra se ut plantę sexum maris & foeminę. quamobrem iis datum est instrumentum ad pugnam nec foemina appellandum est: in quo mas distinctus non est. quod si in fucis id euenire uidetur: ortusque eorum existit sine coitu. Iam & apibus & regibus eandem seruari rationem necesse est: ut sine coitu pro creetur. Cęterum si sine regibus gigni foetus apum uideretur: apes etiam sine coitu ex se generari necesse esset. sed cum hoc negent qui in eorum aimalium cura uersantur. relinquitur: ut reges & se generent & apes. itaque cum singulari quadam peculiarique natura genus sit apum: ortus quoque earum peculiaris merito esse percipitur. nam ut apes sine coitu generent minus proprium est: cum idem uel in aliis eueniat animalibus: ne idem procre ent genus proprium est. rubri enim generant rubros: & hiatulę hiatulas. cam est quod ipse generantur non ut muscę: & reliqua id genus animalia: sed ex diuerso: tamen cognato genere prodeunt: ex ducibus.n.oriuntur. quobrem proportio quodammodo in eorum generatione seruatur. duces enim magnitudine fucis: aculeo apibus similes sunt. Apes igitur aculeo regibus assimilantur: fuci magnitudine. aliquid enim discriminis inesse necesse est: nisi semper genus ex quouis idem gigni necesse sit: quod impossibile est. Ita enim genus totum duces essent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
