# De animalibus 447

Aristotle, De animalibus, 447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/447

apes itaque uiribus & periendi facultate similes ducibus sunt: fuci magnitudine emulantur: quod si aculeum quoque haberent: duces utique essent. sed nunc id ipsum ex proposita quęstione restat & solutum iam est. quę enim superius dicta sunt totam hanc soluunt quęstionem. duces enim iidem similes sunt generi utrique: qua enim aculeum gerunt: apibus: qua magnitudine pręstant: fucis assimilam tur. Sed duces etiam ipsos ex aliquo gigni necesse est. Itaque cum nec ex apibus neque ex fucis creentur ipsos se etiam generare necesse est. Cellulę eorum nouissime construuntur: nec multę numero. itaque euenit ut duces generent & seipsos: & aliud genus quod apum est. Apes aliud generent idest fucos. ipsi uero fuci non insuper generent: sed hoc ipsi priuentur. Cum enim semper quod secundum naturam est: ordinem habeat. Ideo fucos ea quoque facultate priuari ut aliud generent necesse est. & quidem ita hoc euenire uide mus: ipsi enim generantur. nihil uero aliud generant: sed in terna rio numero finem generatio recipit. atque adeo bene institutu est a natura: ut semper hęc genera seruentur: & nullum deficiat: quanquam non omnia generent. Ratione illud etiam euenit: ut annis prosperis copia mellis proueniat: & fucorum hymbribus uero crebris foe tus omnino superet. humor enim facit plus excrementi in corporibus ducum. Anni uero temperies facit hoc idem in apibus: cum enim corpere sint minore temperie magis desiderant. Recte etiam reges intus manent immunes omni negocio necessario: quasi nati ad sobo lis procreationem. magnitudine item pręstant: quasi ad prolem ge nerandam corpus eorum sit institutum. conuenit & fucos ociosos inertesque esse cum nulla habeant arma quibus de cibo possint dimicare. cumque pigricia tarditateque corporis degenerent apes me dium inter reges & fucos tenent. ita enim utiles ad negocia officio seque operarie esse possunt: utque & filios alant & parentes: quin & sequi suos reges: ut faciunt: consentaneum est rationi: qua genera tione apum a regibus proficisci statuimus: nam nisi tale quid esset ratione carerent: ea quae aguntur in earum imperio: atque etiam regibus concedere nihil la boris suscipere ut parentibus: fucos uero castigare ut filios. iustius n.filii castigantur: & quorum negocium nullum est. apes autem mintas a duci bus ipsis paucis generari sil e uidetur leonum generatoi: qui cum primum quinque numero genuerint mox pauciores generant: postremoque unum: tum deinde nullum. nam & apum duces primum multitudinem generant: mox sese paucos atque illarum foetum minorem: suum uero auctiorem. quod enim eorum numero natura adempserat id ma gnitudini addidit. Generatio apum ita se habere uidetur: tum ra tione: tum etiam iis: quę in earum genere euenire uisuntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
