# De animalibus 448

Aristotle, De animalibus, 448. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/448

non tamen satis adhuc explorata quae eueniat: habemus. quod si quam do satis cognita habebuntur: tunc sensui magis erit qui rationi cre dendum. Rationi etiam fides adhibenda est: si quę demonstrantur: con ueniunt cum iis quę sensu percipiuntur rebus. Apes sine coitu ge nerare argumento illud etiam est: quod foetus exiguus admodum in cellulis faui cernitur: cum insecta quę per coitum oriuntur coeant diu: pariant breui: magnitudine ad speciem uermis: Quod ad ge nerationem cognatorum iis animalium pertinet: ut crabronum uesparumque similis quodammodo ratio est. Sed defuit his locuples naturae dotatio merito. nihil enim ut apum genus habent diuinitatis. generant quippe matrices uocatę primosque fauos confingunt generatione uero coeundo inter se funguntur. uisus est enim sępe eo rum coitus: sed quot nam differentiis hęc genera aut inter se disside ant: aut cum apibus petendum est ex iis quae per historias explicauimus. Atque de generatione insectorum omnium dictum iam est. s Equitur ut detestatis disseramus. Generatio eorum quoque partim similis partim dissimilis cęteris est. Idque euenit ratioe quiope cum animalium comparatione plantis: plantarum animalibus assimilem tur. ita ut semini gigni quodammodo uelut animalia uideantur. At alio modo non semine: & tum sponte: tum ex se: aute alia sponte: alia ex se oriri. Sed quoniam naturam proportione plantis respondentem hoc genus habeat: hinc testa intectum aut nullum in terra gignitur: aute parum. quale genus limacum est: & si quid eiusmodi aliud sit: sed rarum. At in mari similique humore multa & uaria gignuntur. genus plantarum contra mari locisque huiuscemodi parum: et nul lum fere. in terra autem hęc omnia oriuntur. habent enim naturam proportionalem atque disiunctam. sed quanto uitalius humidum quim siccum: & aqua quam terra est: tanto natura testatorum quam planta rum uiuacior est. nam alias eo quidem spectant: ut sicut plantę ad terram sic testata ad humorem se habeant: quasi plantę: ostrea terrena: ostrea plantę aquatiles sint. hinc etiam fit ut multiformiora sint: quę in humore gignuntur: quam quę in terra.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
