# De animalibus 45

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/45

Crura etiam bina hominis modo: sed quae in auersum flectantur: eodem ritu quo quadrupedes faciunt ut dictum iam est. Carent manibus pedibusque prioribus. peculiare inter cętera animalia alas possident: & clunem fe mori similem longiorem: uentreque medio tenus porrectum: cohęsione perpetua: ita ut ipse diuulsum femur esse uideatur. Sed enim femur parte alia iunctum tibię est. sunt femora sane maxima iis auibus quae ungues habent aduncos: & pectus quam cęteris robustius: copia omnibus auibus unguium est: multifide etiam omnes quodam modo sunt. quippe cum pars maxima digitata sit: & nantes quamuis planipedes: tamen & ipsę digitos perfectos distinctosque habeant: omnibus quae se efferant: quaterni digiti dati sunt: terni in priore parte: singuli in posteriore: maxima ex parte pro calce paucis quibusdam utrinque bini: ut auiculę qui lyncem uocant: hęc paulo maior quam fringilla est: colore uario: habet sibi propriam digitorum quam modo dixi dispositionem & linguam serpentibus similem. quippe quam in longitudinem mensura quattuor digitorum porrigat: rursumque contrahat intra rostrum. Collum etiam circuagit in auersum: reliquo quiescente corpore modo serpentum: unde torquilla uulgo appellata est. quanquam turbo ab antiquis: ungues ei grandes: & similes ut monedulis exeunt: uoce autem stridet: os sibi proprium uolucres possident. non enim labra: non dentes sed rostrum habent. auri culis etiam carent: & naribus. meatusque odorandi in rostro con tinent: audiendi in capite: oculi omnibus sicut cęteris animalibus bini: sine ciliis. Grauiores palpebra inferiore conniuent: Metantur omnes ab angulo obeunte membrana: At uero quae speciem noctuę gerunt: superiore etiam palpebra conniuent. hoc idem cortice. intecta animalia quoque faciunt: ut lacertę & reliqua generis eiusdem. conniuent enim palpebra inferiore omnia: quanquam non more auium metantur. Volucres item non piles non squama non cortice sed pennis teguntur. pennę omnes caule constant.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
