Latin
450
Aristotle, De animalibus 450
Unproofread scanNot analysed yet
omnia ue ro quę hoc modo consistunt: aut in terra: aut in aqua cum putredi ne gigni uisuntur: &hymbre admisso. cum enim dulce in princi pium constituendum secernitur: quod superest talem accipit for mam. nihil autem gignitur putrescens sed concoctum: putredo uero &putridum excrementum rei concocte est. nihil enim ex toto efficitur: quomodo neque in iis quę ab arte conduntur. nam nisi ita esset: facere non requiretur. Sed quantum inutile est: id aut a natura aut ab arte detrahitur. Generantur autem in terra humo reque animalia &plantę: quoniam humor in terra: spiritus in humo re: calor animalis in uniuerso inest: ita ut quodammodo plena sint animę omnia. Quamobrem consistunt celeriter: cum calor ille comprebensus siue exceptus est. comprehenditur autem et humoribus corporeis incalescentibus efficitur: uelut bulla spumosa: sed differentia nobilioris ignobiliorisue generis constituendi in con phensione principii animalis est. huius autem rei causam &loca habent &corpus quod comprehenditur. In mari uero multum portionis terrenę est. quo circa ex tali concretione natura testati generis oritur: ita ut pars terrema circiter durescat: cogaturque eodem mo do quo ossa &cornua (Sunt enim hęc illiquabilia igne) corpus intus contineatur: quod uitam optinet. unum ex his ge nus cochlearum coire perspectum est: sed an ortus earum per coi tum sit nec ne: non dum exploratum satis habetur. Sed enim quęret quispiam recte. Quid nam in his sit quod secundum materiale principium consistat. nam in foeminis excrementum quoddam aimalis hoc est: quod principium genitale a mare profectum mouens potentia tale quale id est de quo uenit animal efficit. At in his: quid nam hoc esse dicendum sit: &unde &quod principium genita le secundum marem ponendum igitur in animalibus generantibus calorem in animali contentum: secernendo ex cibo ingesto &concoquen do facere excrementum: quod conceptus principium sit. nec secus in plantis nisi quod in iis &quibusdam animalibus nihilo maris prin cipium desideratur.