# De animalibus 453

Aristotle, De animalibus, NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/453

NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE THEODORO. EGENERATIONE ANIMA lium omnium: tu uniuersim: tum singulatim dictum iam est. Sed cum in eorum perfectissimis mas & foe mina distincte habeantur: easque facultates omnium animalium & plantarum esse principia fateamur: quiqui in aliis discretas in aliis indiscretas: disserendum hic est. primo de eorum ipsorum generatione. imperfectis enim adhuc suo in genere distinguitur sexus maris & foemine. Sed utrum prius etiam quam hęc differentia sensu nostro percipi possit: al terum mas alterum fęmina sit discrimine facto in utero: An post ambigitur. Alii. enim protinus in seminibus hanc esse contrarie tatem aiunt: ut anaxagoras: & alii naturales autores. etenim sę men gigni ex mare: foeminam autem locum prębere. marem a per te dextra: foeminam sinistra proficisci & uteri latere dextro maren contineri: foeminam sinistro. Alii uero id ascribunt ut empedo cles. Quę enim uterum subierint calidum: hęc effici mares arbi tratur: quę frigidum foeminas. caliditatis uero frigiditatisue canum esse confluuium mestruorum: Quod frigidius uel calidius sit & aut antiquius: aut recentius: democritus abderites differentiam maris ac foemine fieri quidem in matre ait: sed non calidita te frigiditateue ad rerum effici marem: alterum foeminam: sed utrius tandem sęmen euicerit: quod ab ea prodiisset parte qua mas & foemina interse differunt. hoc enim empedocles profecto neglientius opiatus est: ut caliditate frigiditateque tantum differ re hęc inter se existimaret: cum partes ipsas genitales: & uterum magnam habere differentiam cerneret. nam si postea quam for mata sunt animalia alterum partibus foemine omnibus: alterum maris constitum. mox in utero tanquam fornacę ponantur: quod uterum habet in calido: quod non habet in frigido: erit foemina quod utero caret: mas quod uterum habet: quę res impossibi lis est: itaque eatenus quidem melius a democrito dicitur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
