# De animalibus 458

Aristotle, De animalibus, NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/458

eiusque causa in principio & parte quę originem naturalis caloris continet sita est: cor profecto in sanguineis constitui: & aut marem aut foeminam fieri quod gignitur necesse est. In cęteris uero generibus mas & foemina est: quod proportionale cordis habeatur: origo & causa foeminę & maris hęc & in hoc est. foemina autem & mas. Iam est cum partes etiam habent quibus foemina differat a mare. non enim queuis parte mas aut foemina est quomodo nec uidens nec audiens: Sed repetendo dicimus item sęmen excrementum esse ultimum alimenti positum est. ultimum autem id intelligi uolo quod in unamquanque partem feratur. quanobrem quod generatum est: simile ei quod generauit est. Nihil enim refert ab unaquaque parte profiscatur: an ad unamquamque ac cedat. sed rectius ita. maris autem sęmen differt quod principium in se continet tale quo moueat: & alimentum in animali ultimum concoquat. foeminę sęmen materiam tantum prębet. quotiens igitur sęmen superat maris ad se ducit: cum superatum est incon trarium demutatur. hoc est in corruptionem. contrarium autem maris foemina est. foemina cruditate frigiditateque sanguinei ali menti describitur. natura uero excremento cuique dat concepta culum: sęmen autem excrementum est quod in calidioribus atque maribus sanguinei generis contractius est. quapropter membra capientia eius excrementi meatus in maribus sunt: At foeminis prę cruditate copia redundat sanguinea. inconfectus enim in con coctusque sanguis est: itaque conceptaculum eius haberi necesse est: idque dissimile esse & amplius. quo circa natura uteri talis est qua parte foemina differt a mare. Exposui causam quamob rem alterum mas alterum foemina generetur. Indicia uero fa ciunt res quę accidunt. nouella enim & senescens etas magisquam florens foeminas generat. in altera enim calor nondum perfectus est: in altera deficit. humidiora etiam effoeminatioraque corpora foe minam potius gignut: & sęmina humida magisquam spissa hoc idem faciunt. hęc enim omnia eueniunt caloris inopia naturalis. Fla tibus item aquiloniis magisquam austrinis mares gignuntur. fit eti am ut excrementis eiusmodi corpora abundent: plus aut em excrementi concoctu difficilius est: quamobrem maribus semen mulieribus mestrua decedunt humidiora.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
