# De animalibus 459

Aristotle, De animalibus, NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/459

Tum etiam ut me strua secundum naturam mensibus decrescentibus potius fiant eadem decausa accidit. tempus enim hoc mensis frigidius est & humidius propter lunę decrementum defectionemque. Sol enim per totum annum hyemen atque ęstatem facit. At luna per men sem id agit quod ita fit: num accessu discessuque lunę: sed alterum increscente luce: alterum decrescente. Necnon pastores aiunt in teresse ac maris ad foeminę pecoris foeturam non solum si ita accidit: ut initis aquiloniis: austrinisue flatibus fiat: sed etiam si cum pecus coit: spectat ad aquilonem aut austrum. Ita mini mo interdum momento causa datur caliditatis aut frigiditatis. hęc uero causam complent generationis. Dissident omnino inter se mas & foemina: ob eas quas diximus causas ad maris aut foe minę generationem: sed moderatione quę intercedat opus est. nam omnia quę uel natura uel arte efficiuntur ratione aliqua sunt. Calor autem si ualde superat: exiccat humorem: si multo deficit non concernit: sed medii rationem ad rem condendam seruari requiritur. Alioquin ut in iis quę igne coquuntur: plus ignis deurit: minus non coquit: ac euenit utrinque: ne quod agi tur perficiatur. Sic in coitu maris & foeminę moderatione opus est. hinc multis tum maribus: tum foeminis euenit: ut coniuncti inter se nequeant generare: disiuncti queant: & aut minoribus natu aut maioribus hę contrarietates existant equę in generati one: sterilitateque: & maris foemineque procretione. Quim & inter ter ras & aquas interest eisdem de causis. qualitatem enim quan dam potissimum recipit & alimentum & dispositio corporis ex temperamento aeris continentis: & cibi ingredientis: sed preci pue ex alimonia aquę: huius enim usus plurimus est: atque in omni bus aqua alimento est etiam siccis. Quamobrem aquę crudae & frigidę aut sterilitatem: aut partum foemineum faciunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
