Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 46
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda etiam tali qualis data quadrupedibus est: uolucres carent: Sed pennis conditam gerunt: breuem quae longipedes Ἀυυ ερρκκτλις ac palmipedes sunt: maiorem autem quę e contrario constant quę uel contractis ad uentrem pedibus uolant. Cum illę caudę pusillę: gerulę: porrectis in caudam cruribus ferantur. lingua omnibus est sed uarie: Aliis enim longa: aliis breuis: aliis lata: aliis angusta. omnium maxime animalium post hominem litteras proferrę nonnulla auium genera queunt: uidelicet ea precipue: quibus lingua latior est: linguam autem illam mino rem operiendi ministram: nullum ex iis quę oua pariunt super impositam suę arteriae continet sed meatum ipsum modo trahunt: modo laxant pro sui commodi desiderio: atque ita efficitur: nequid ponderis in pulmonem delabatur. Sunt nonnul la ex auibus genera quibus natura calcar etiam dederit: sed nul li datum hoc est cui ungues adunci sint. uolaces porro notan tur: quę ungues habent aduncos: calcarigerę quę prę sua graui tate sint ad uolandum ineptiores. Ad hęc auium nonnullis crista addita est: quam cum cęterę pennarum eminentia quadam extructam gerant. Gallinaceus unus peculiarem sibi sortitus est. sic enim institutam: ut nec caro sit nec a natura carnis omnino aliena. Iscium genus inter ea quę aquas incolunt unum distinp gui a cęteris iure potest: cum forma euariet numerosiore. habent id caput: &prona: &supina. parte qua uenter &uiscera continem tur: supina habet. caudam continuam indiui samque parte gerit posteriore uarie. piscium nulli ceruix: nulli manus aut pedes: nulli testes: nulli mamę. Sed mamma cęteris quoque negata est omnibus: quę animal nequeant generare: nec uero uiuiparis om nibus data est. Sed iis tantum: quę protinus intra se animal for mant: nec primum ouum: deinde animal. Vnde fit ut delphinus etiam mammas habeat: animal enim concipit ilico: &creat. Con tinet hic suas mammas non parte superiore: sed prope genita le: nec modo quadrupedum papillas conspicuas habent: sed uelut alueolos quosdam humoris duos: utroque de latere: singula rem: e quibus lac fluit: quod ore catulorum sectantium paren tem excipiatur: idque iam a nonnullis perspectum est: pisces igitur ut modo dixi: nec mammas habent: neque meatum genitalium ullum intus ρΑὲ βυκὴ ἀὰπκβρμτυ conspicuum: branchias autem rem habent peculiarem: quibus humorem quem ore ac ceperint reddunt: atque etiam pinnas quas magna ex parte quaternas ge runt: Attamen longis: ut anguillę: binę iuxta brancbias hęrent.