# De animalibus 460.5-6

Aristotle, De animalibus, 460.5 to 460.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/460.5

gene rat autem & quod particulare est & quod genus est: sed magis quod particulare: hoc enim substantia est. Quod enim gignitur et si quale quid est: tamen hoc quicquam est: idque substantia est. quam obrem ex facultatibus insunt in seminibus eiusmodi omnium mo tus: maiorum etiam propria in nepotum semine insunt potentia: sed propinquius semper quod particulare est: particulare coriscum dico & socratem: sed cum omne quod mutatur non in quolibet: uerum in sibi oppositum transeat. Ideo & quod in generatione non superatur. dd 3° transeat in oppositum necesse est: pro ea facultate qua non su perarit: quod generat moueatque: quod si qua est: mas non po tuit foemina gignitur. sed si qua est coriscus aut socrates: non patri sed matri simile gignitur: ut enim omnino patri mater op ponitur: sic singulis generantibus singulę generantes opponuntur: similique modo in sequentibus facultatibus agitur. semper enim in sequentem & proximum maiorem potius transitur tam in pa tre quam in matre. Insunt autem motus alii actu: alii potentia.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
