# De animalibus 461

Aristotle, De animalibus, NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/461

actu in sunt motus eius qui generat & uniuersalium ut hominis: ut animalis. potentia insunt motus foeminae: & maiorum tam in patre qui in matre. mutatur igitur transigens in opposita. motus autem qui creant soluuntur in propinquos. Verbi gratia: motus eius qui generat si soluatur: primum differentia minima in motum patris transibit: mox in aui atque deinceps ad hunc modum in cęteros similes. In foeminis quoque transitus fit. mo tus enim concipientis in motu soluitur matris si non in eum: in auię eodemque modo in superiores: sed potissimum ita natura fert: ut qua mas & qua pater est: simul aut superet: aut superetur. parum enim discriminis est. itaque ut simul utrunque eueniat nequaqui difficile est. Socrates enim uir talis quis est. quamobrem mares magna ex parte similes patri existunt: foeminę matri. si mul enim in utrumque disceditur. opponitur autem foemina mari: mater patri. discessusque in opposita fit. sed si motus qui a ma re est: superarit: qui uero a socrate est non superarit: aut hic supera rit: ille non: ita euenit ut mares similes matri: foeminae similes patri generentur. Item si motus maris seruetur: Socratis soluatur in patris mas erit auo similis: aut alicui cęterorum superiorum maiorum prout solutio tetenderit. Sed si qua est mas superetur: foemina erit similis potissimum matri assimilabitur matris: aut ali cui superiorum pari ratione. Idem modus partium quoque est. sępe enim alię patri similes alię matri: alię maiorum alicui similes con stituuntur. insunt enim & partium motus: alii actum alii potentia: ut sępius diximus. omnio subiicienda sunt tria illa: unum quod modo dixi motus inesse: alios potentia: alios actu. alterum de generare in oppositum quod superatur. Tertium transire in motum proximum id quod soluitur: & si minus soluitur in propinquum: si magis in remotiorem discedere: demumque ita confundi: ut nemini suorum similes prodeant: sed commune tantum relinquatur: ut homo sit. cuius rei causa est quod commune particularia consequitur omnia.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
