# De animalibus 462

Aristotle, De animalibus, NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/462

homo enim uniuersale est: socrates pater & quęcunque est mater particulare est. causa ut motus soluantur est: quod omne agens pa titur etiam a patiente: ut quod secat hebetatur ab eo quod secatur: quod calefacit refrigeratur a calescente. denique quodcumque mouet excepto primo: mutuo mouetur aliquo motu. Verbi gratia quod pel lit pellitur quodammodo quod premit: reprimitur. Interdum etiam ita fit: ut quod agit magis patiatur qui agat: & refrigeretur quod ca lefacit: calescat quod frigefacit. Cum aut nihil fecerit aut minus quim ipsum affectu est. dixi de iis cum de ratione agendi patiendique docerem: uidelicet quibus in rebus inesset agere & pati. Dege nerat autem quod patitur nec superatur: aut defectu facultatis eius quod coquit & mouet: aut copia frigiditate quę eius quod concoquitur & distinguitur. Cum enim partim superet: partim non superet: facit multiforme quod constituitur: ut athle tarum nonnullis per usum cibi nimium accidit. Cum enim per copiam pastus natura nequeat superare: ut proportione augeat formamque seruet eandem: diuersę efficiuntur partes et adeo interdum: ut nihilo fere similes primis euadant. proximum huic est morbus quem satyriam appellamus: etenim in eo prę abundantia flucti onis aut flatus crudi in partes faciei decumbentis facies animalis diuersi & satyri apparet. Sed quam ob causam mares et foemi nę generentur & alii parentibus similes: foeminę foeminis: ma res maribus. Alii e diuerso: foeminę patri: mares matri. denique alii maioribus suis similes: alii suorum nemini similes existant. idque: tum corpore toto: tum partibus singulis de iis inquam om nibus dictum iam est. Sententię autem aliorum etiam naturę in terpretum sunt de his rebus.s.quamobrem similes parentibus gene rentur: afferunt illi duplicem modum rationis. nonnulli enim ita censent: ut ab utrouis plus seminis uenerit: ei similis magis ge neretur: ęque toti totum: & parti pars: quasi ex unaquaque parte semen decebat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
