Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 464
Unproofread scanNot analysed yet
quam obrem sępenumero per conuicium nonnulli deformes assimilantur: aut caprę ignem efflanti: aut arieti peculeo: physio gnomon quidam omnes ad duorum aut trium animalium formas redigebat: &di cendo plerumque persuadebat. Sed enim impossibile esse: ut tale mon strum gignatur. id ist alterum in altero animal: tempora ipsa graui ditatis declarant: quę plurimum discrepant in homine &cane: &in oue &boue: nasci autem nullum nisi suo tempore potest. par tim igitur hoc modo dicuntur monstrua: partim quod forma pro deant multi membri. s. multis pedibus: aut multis capitibus: sed profecto rationes monstrorum &oblęsorum animalium pro pinquę &similes inter se quodammodo sunt: monstrum enim ob lęsio quędam est. Emocritus uero monstrua fieri ea ca scribit: quod duo sube unt semina: alterum ante: alterum postea: quę cum in utero confundantur: euenit: ut membra coalescant atque dissideant. Auibus uero quoniam coitus agitur crebro: idcirco semper &oua &co lorem euariare autumat. Sed si ita sit: ut ex uno semine eodemque coitu plura generentur: quod patet. pręstat non circumire uia omissa breui &facili. iis enim tum maxime id accidere necesse est: cum semina non distinguuntur: sed simul subeunt. quod si semi ni maris causa tribuenda est: hoc modo dicendum sit. Sed enim ex toto potius causam in materia: constituendisque conceptibus esse censendum est. quamobrem monstra eiusmodi raro admodum fiunt in iis: quę singulos pariunt. sed crebrius in iis: quorum partus est nu merosus: &praecipue in auium genere: earumque potissimum in gallinis: iis enim partus numerosus: non modo quod sępe pariant: ut columbę: uerum etiam quod multos simul conceptus intra se continent: &tempo ribus omnibus coeunt. hinc gemina etiam pariunt plura. cohęrent enim conceptus: quoniam in propinquo alter alteri est: quaodo interdum fru ctus arborum complures.