# De animalibus 468

Aristotle, De animalibus, 468. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/468

non sunt: opinari nihil rationis est. sępe enim eodem in loco uteri ge mini consistunt: in genere etiam multiparo cum plenus foetum uterus fuerit: deinceps alius ab alio iacere cernuntur: quod ex dis sectionibus patet. sed ut perficiendi cuiusque animalis certa est ma gnitudo: tum ad majus tum uero ad minus: quem terminum non supragrediuntur: ut uel maiora uel minora euadant: sed in medio magnitudinis spacio excessum defectumue inter se capiunt: atque ita homo alius alio auctior est: & cęterorum quoduis animalium: sic materia seminalis: ex qua consistunt: non indefinita est: nec in plus nec in minus: ut ex quantalibet possint generari. Quę igitur aimalia ea quam diximus causa: plus excrementi secernunt: quam sa tis sit ad unius animalis originem: iis fieri non potest: ut ex eo toto unum gignatur animal. sed tot numero gigni necesse est: quot magnitudinis debitis pręscripta sunt. nec uero maris semen: aut facul tas contenta in maris semine plus quicqui aut minus constituit: d anatura sancitum est: eodemque modo si plus seminis mas emi serit: aut facultates plures in semine diuidendo contentas: nihi lo majus efficiet quamuis plurimum accesserit. Immo contrarium aget exiccando enim corrumpet: neque enim ignis quo plus fuerit: eo magis calefaciet aquam: sed certus caloris terminus est ultra quem si ignem augeas nihilo reddes aquam calidiorem: sed facies ut magis euaporetur: demumque deleatur & exiccetur. Cum igitur hęc moderationem certam inter se requirant.s.excrementum foeminę & maris qui semen emittant: multipera animalia statim emittut quod sibi conueniat uidelicet mas. quod diuisum possit constituere plura. foemina tantum ut plura constitui possit: lactis autem illud exemplum simile non est. seminis enim calor non modo efficit quantum: sed etiam quale quid. At succi & coaguli calor quitum duntaxat constituit. Cam igitur ut plures conceptus contrahantur: nec unum conti nuum ex cunctis consummetur in multiparis animalibus: hęc est: quod non ex quitolibet conceptus inchoetur: sed si aut parum aut multum admodum sit gigni non poterit. praescripta enim certaque est uirtus: & patientis & agentis. sili modo in uniparis magnisque animalibus non multa ex minto excremento consistunt: cum in iis etiam ex certo quanto certum quantum quod conficitur sit. plus igitur materiae talis non mittit: ea quam praediximus cas quam autem mittit: talis per naturam est: ex qua unus tantum conceptus generetur: quod si aliquan do plus accesserit: tunc genini nascentur. ex quo fit ut haec por tenta potius iudicentur: quoniam pręter solitum & quod magna ex parte agatur proueniunt. homo cum omnibus generibus ambi git.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
