# De animalibus 47

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/47

mugilibus etiam quos lacus sipharum gignit binę: atque etiam ei quam uittam appellant. nonnullis e longis nullę omnino sunt pinnę ut murenę: nec branchię integrę ut cęteris piscibus habentur. qui autem branchias habent: aut intectas continent eas: aut de tectas: ut cartilaginea genera omnia. Qui intectas habent: iis in obliquum utroque latere tenentur. Quę tegumento carent cartilaginea dico: iis si plana sunt parte inferiore: supinaque habentnr: ut torpedini: ut raię. sed si oblonga sunt: eorum lateri bus adberent: ut in quouis mustelino genere cernitur. Raia tam & si deductas in latera habet branchias: tamen non spineo inte ctas operimento: ut quę non cartilaginea sunt: sed cuticulari. Item branchiatorum ipsorum: aliis simplices branchię sunt: aliis duplices: omnibus tamen simplex quę nouissima corpori admota est: & aliis paucę aliis multę. uerum in utrunque latus ęque partitę omnibus sunt: habent quibus paucissimę sunt: singulas branchias utrinque easque duplices: ut aper. aliis binę utrinque: alterę simplices: alterę duplices: ut congro: ut scaro: aliis quaternę utrinque simplices: ut accipenseri: dentici: mure nę: anguillę: aliis quaternę duplici ordine: nouissima excepta: ut Turdo percę: Siluro: ciprino. Musteligenis etiam duplices: & quinę utraque ex parte sunt. gladio a Rostri mucrone ita appellato: octonę duplices. Ita branchiarum. colligitur nume rus: Sed preter branchiarum discrimen pisces a cęteris animali bus differunt: eo quod non pilis ut terrestria: quę animal generant: non cortice: ut nonnullę oua parientes quadrupedes: non penna ut genus auium integuntur: sed plurimi squamosi sunt: pauci quidam scabri: paucissimi lęues. Ergo cartilagineorum alia aspera: alia leuia sunt. Congri etiam & anguillę & Thunni lęues sunt: dentes omnia piscium genera habent serratos: pectinatimque coeuntes: excepto scaro: ac omnia serie dentium acuta atque multiplici fulciuntur: in lingua etiam dentes nonnullis: linguam autem ip sam duram & pęne spineam habent: & ita adhęrentem ut interdum carem lingua ἈΣυυβρακθας uideantur: Os rescissum ut nonnullis ouiparis quadrupedibus est: partes audiendi: odorandi denique: sentiendi nullę conspicuę: praeter q oculi habentur: latent etiam meatus quibus sentire necesse sit: oculi omnibus sine palpebris: sed non duri.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
