Latin
473
Aristotle, De animalibus 473
Unproofread scanNot analysed yet
Multifide complures imper fectum. cuius rei causa est quod sollipedes singulos pariunt. bissulcę aut singulos aut binos magna ex parte. enutrire autem quae pauca gi gnuntur facile possunt. multifidę quae pariunt imperfecta: omnes mul tipare sunt: quo fit ut partum adhuc recencem alere possint: auctum iam adeptumque magnitudinem nequeant: sed cum corpus ad nutriendum non sufficiat partum emittant: ut ea quę uer mem pariunt. quędam enim ex iis catulos inarticulatos prope modum pariunt: ut uulpes: ursa leena: et ali nonnulla: sed omnia fere cęcos: ut ea quę modo dixi atque etiam canis: lupa: lupus ceruari us. sola inter multipara sus parit perfectos: eaque una euariat. ge nerat enim multos more multifidi generis cum &bissulcum &sollipes sit. Sunt enim locis quibusdam sues solida ungula. partu igitur numerosa est: quoniam alimentum quod in corporis magnitudinem absumeretur in excrementum seminale decedit. Id enim ut sollipes magnitudine caret: quin &potius quasiam bigens cum natura sollipedum bissulcum est. hac igitur causa &unum parit: &duos &quod plurimum multos: enutrit uero usque in finem: quę peperit propter sui corporis alimoniam pro bam. habet enim ut solum pingue suis stirpibus: sic scrofa filiis alimentum copiosum &commodum. Aues etiam nonnul lae imperfectos &cęcos pariunt pullos: uidelicet quae cum paruę corpore sint multos progenerant ut cornix: pica: passer: hirundo: &paucipari generis: quę copiam alimenti parere unam cum prole non solent: ut palumbes: turtur: columba. quamobrem si quis hirundinum nouellarum adhuc oculos prępungat rursum inco lumes reddentur Cum enim fiunt non facti iam corrumpuntur. Itaque denuo oriuntur: ac pullulant. Omnino hęc pręueniunt ge neationem perfectam ob alendi inopiam. generant uero imperfectis quoniam perfectionem pręueniunt: quod in pueris etiam patet qui mense septimo nascuntur. Saepe enim nonnulli eorum prę sua imperfectione ne meatus quidem integros adhuc habent: ut aurium: aut narium: sed post accrescentes recipiunt: multique ex iis uitę compotes euadunt.