# De animalibus 474

Aristotle, De animalibus, 474. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/474

Mares potius quam foeminę oblęsi in ge nere hominum nascuntur: cum in cęteris animalibus nihilo potius mares quam foeminę ita proueniant. Cuius rei causa est: quod in homi nibus longe mas a foemina differt calore naturę: quo fit. ut mo biliores sint mares in utero quam foeminę: motu autem ipso frangum tur: cum recens quoduis facile prę sua imbecillitate frangi possit. haec eadem causa est: ne foeminę similiter atque mares perfici antur in genere hominum: quippe cum & intra parentem foemina tempore longiore conficiat qui mas: & ubi in lucem uenerint celeri us foeminę quam mares perficiantur. nam & pubes & uigor & senectus foeminis prius uenit quam maribus. sunt enim foeminę sua na tura debiliores frigidioresque: & sexum foemineum quasi lęsionem naturalem: & detrimentum est putandum est. Intus igitur tarde praesua frigiditate discernuntur. hęc etenim discretio concoctio est. calor autem concoquit: & quod calidius id concoctu facilius est: sed foris propter suam debilitatem cito ad ętatis florem senectutemque perueniunt. etenim omnia minora: ut in artis operibus: sic in na turę citius ad finem deueniunt. eadem causa est: ut qui gemini mas & foemina in genere hominum prodeunt minus seruentur: cum in cęteris animalibus nibilo referat. hominibus enim hic concursus pręter naturam est: cum non pari tempore mas & foemina discernantur. sed aut marem contari: aut foeminam pręuenire necesse sit: at in cęteris id non pręter naturam est. in ferendo etiam utero homines cum cęteris animalibus dissident. Cum enim cętera plu rimum temporis ualeant corpore: cum uterum ferunt mulieres ma gna ex parte ęgre degunt. cuius rei causa aliqua uel ad uitam refer ri potest. Cum enim mulieres uitam ociosam & sellulariam quam dam degant: plus contrahunt sibi excrementi. nam quibus gen tibus solitum est: ut mulieres labores suscipiant: iis nec uterus tam difficulter gestatur: & partus facilis est. denique quibusuis locis mulieres: quae laborare consueuerunt: facilius pariunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
