Latin
475
Aristotle, De animalibus 475
Unproofread scanNot analysed yet
labor enim excrementa consumit: quę in mulieribus ociosis au gentur. Cumque parturigo laboriosa sit labor &exercitatio actae uitę facit ut spiritum possint retinere: in qua re partus facilitas con ciliatur. Afferunt igitur ea quoque (ut modo dixi) aliquid causę ad eius affectiois differentiam: qua mulieres cęteris animalibus in ferendo utero discrepant: sed maxime causa est: quod cum cęte ris aut exigua purgatio: aut nulla manifesta fiat: mulieri pluri ma euenit: quę cum per uteri gestationem desierit: infestat atque per turbat. Quppe cum etiam non grauidis (nisi purgationes fiant) egritudines accidant: principio potius cum concipiunt perturba ri solent magna ex parte. conceptus enim purgationem impedit: et prę sua exiguitate absumere copiam excrementi inter initia non potest: quaquim post ubi iam plenius assumere cęperit leuat: at in cęteris animalibus: quoniam parum excrementi est: modice ad foetus incrementum accomodatur. Cumque excrementa quę nutricationem impediunt: absumantur ualent foelicius. Nec secus aquam tile genus aut uolatile afficitur. Iam uero accrescente fotu: qui bus non equę proba altio contingit: causa est quod foetus incremen tum plus excrementicii alimenti desideret. paucis quibusdam mulieribus euenit ut pręgnantes melius ualeant corpore: uideli cet iis quarum in corpore exigua continentur excrementa: quę absumi possint cum alimento quod foetui administratur. d Eeo quod mola uocatur uidendum est. accidit hoc uitium mu lieribus nonnullis grauidis: quanqui raro. pariunt enim quod molam uocant. Iam accidit enim mulieri cuidam: ut cum concubuisset &se concepisse putasset: primum uentris moles augeretur: &reli qua ex ratione uenirent. Sed cum tempus pariendi iam esset: nec pa reret: neque moles minueretur: sed annos tres aut quatuor ita perse ueraret: quoad dysenterię: idest difficultati intestinorum implica ta: eoque modo periclitata demum pepererit carnem: quam molam uo cant. Quin &tota uita edurat hoc uicium: ut &consenescat &comoriatur. Quę autem prodierit adeo obdurescit: ut uix ferro transigi possit. Causam huius affectus dixi in problematibus. afficitur enim conceptus eodem modo: quo ea quę inquinari di cimus: cum elixantur nec per calorem ut quidam uolunt: sed potius propter caloris debilitatem. natura enim de uita certare uidetur: nec posse perficere finemque apponere generationi. quamobrem aut tota uita aut longo tempore durat: quod inchoatum est. nec enim perfectam: nec alienam omnino habet naturam. causa namque duricie cruditas est: quippe cum inquinatio quoque cruditas quędam sit: sed quęritur cur cęteris animalibus idem non acci dat: nisi quid admodum lateat.