Latin
477
Aristotle, De animalibus 477
Unproofread scanNot analysed yet
qua propter hic primum excrementi talis mutationem innotescere necesse est: ex quo fit ut et uoces: tum marium: tum foeminarum immutentur: cum semen ferre incipiunt. hinc enim uox suam ori ginem trahit. alteratur uero cum id quod moueat alteretur: &mammę subleuentur: etiam maribus plane sed foeminis amplius. quod enim parte inferiore multum excernitur. Ideo locus mammarum inanis fungosusque foeminis fit: eodemque modo iis euenit animalibus quibus mammę infra habentur. Igitur &uox &mammę in cęteris quoque animalibus documentum eui dens prębent. homini usum habenti generis cuiusque: sed pluri mum in genere hominum interest. Cuius rei causa est: quod excre mentum plurimum &mulieribus prę cęteris foeminis &uiris prę cęteris maribus est: pro magnitudine alteris mestruorum: alteris geniturę. Itaque cum hoc semine excrementum non a foetu hauritur: &tamen ne foras profluat prohibetur colligi id in loca inania quecunque eisdem meatibus adhęrent necesse est. Talis autem locus mammarum in omnibus est utraque de causa: scili cet notę melioris gratia ita conditus: atque etiam necessario hic iam consistit: &alimentum concoctum animalibus redditur. Con coctionis autem causam non solum quam modo diximus acci pere licet: sed contrariam etiam. nam &ut foetus maiusculus iam factus plus assumat cibi: minusque ob eam rem per id tempus supersit: ratio probabilis est. quod autem minus est: concoqui celerius potest. Sed lactis naturam eandem esse quam excrementi ex quo ununquodque generetur apertum est. nam quod ante diximus eadem materia est quę alit: ex qua generationem natura constituit: eaque sanguineus humor in sanguinem habentibus est. lac enim sanguis concoctus est non corruptus. Empedocles uero aut non recte putauit: aut non bene usus uerbo translaticio est: cu dixerit octaui decimo mensis pus extitit album. putredo enim concoctioni contrarium est. Pus autem putredo quędam est.