Latin
479
Aristotle, De animalibus 479
Unproofread scanNot analysed yet
hac eadem de causa elephantorum etiam uterus diutinus est. biennio nanque gestatur propter exuperantiam magnitudinis. Ratione autem optima tempora om nium &grauiditatum &generationum &uitarum dimensio nem circuitibus sibi exposcunt recipere. circuitum appello dien noctem: mensem: annum: &tempora: quę is describuntur: atque etiam lunę traiectiones. sunt enim lunę circuitus complementa &silentia &interpositorum temporum sectiones. ita enim coit cum sole mensis: nanque communis amborum circuitus est. luna autem principium est propter solis societatem receptumque lucis. fit enim quasi alter sol minor. quamobrem conducit ad omnes generationes perfectionesque. calores enim &refrigerationes cum moderatione quadam generationes sine modera tione corruptiones efficiunt. terminum autem: tum principii: tum finis qualitatum earum motus horum siderum optinet. ut enim &mare: &omnem humorum naturam subsistere mu tariue: proflatuum motu &quiete uidemus. aerem uero &fla tus pro solis lunęque circuitu affici: sic ea quę ex iis. aut in iis oriuntur sequi necesse est. Nam ut rerum minus principalium cir cuitus sequantur: magis principalium rerum circuitum ratio est. Vitam enim quandam &ortum &interitum uel flatuum esse fateor. Conuersionis uero eorum siderum alia fortasse principia sunt. natura igitur ita sibi uult: ut eorum numeris generationes &obitus numeret: sed exquisite id facere nequit: propter materie indefinitionem: &quod multa principia incidunt: quae generationes destinatas secundum naturam &corrupto nes sępe impediant: atque ita causa sint earum quę ueniant prę ter naturam. Sed de alimento intrinsecus ministrando animalium atque de generatione in lucem agenda &seorsum de sin gulis: &summatim de omnibus dictum iam est.