# De animalibus 479

Aristotle, De animalibus, 479. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/479

hac eadem de causa elephantorum etiam uterus diutinus est. biennio nanque gestatur propter exuperantiam magnitudinis. Ratione autem optima tempora om nium & grauiditatum & generationum & uitarum dimensio nem circuitibus sibi exposcunt recipere. circuitum appello dien noctem: mensem: annum: & tempora: quę is describuntur: atque etiam lunę traiectiones. sunt enim lunę circuitus complementa & silentia & interpositorum temporum sectiones. ita enim coit cum sole mensis: nanque communis amborum circuitus est. luna autem principium est propter solis societatem receptumque lucis. fit enim quasi alter sol minor. quamobrem conducit ad omnes generationes perfectionesque. calores enim & refrigerationes cum moderatione quadam generationes sine modera tione corruptiones efficiunt. terminum autem: tum principii: tum finis qualitatum earum motus horum siderum optinet. ut enim & mare: & omnem humorum naturam subsistere mu tariue: proflatuum motu & quiete uidemus. aerem uero & fla tus pro solis lunęque circuitu affici: sic ea quę ex iis. aut in iis oriuntur sequi necesse est. Nam ut rerum minus principalium cir cuitus sequantur: magis principalium rerum circuitum ratio est. Vitam enim quandam & ortum & interitum uel flatuum esse fateor. Conuersionis uero eorum siderum alia fortasse principia sunt. natura igitur ita sibi uult: ut eorum numeris generationes & obitus numeret: sed exquisite id facere nequit: propter materie indefinitionem: & quod multa principia incidunt: quae generationes destinatas secundum naturam & corrupto nes sępe impediant: atque ita causa sint earum quę ueniant prę ter naturam. Sed de alimento intrinsecus ministrando animalium atque de generatione in lucem agenda & seorsum de sin gulis: & summatim de omnibus dictum iam est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
