Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 482
Unproofread scanNot analysed yet
cuius rei cams est: quod cęteris aimalibus oculi in suo cuiusque genere unicolores potius sunt: ut bouum nigri. Ouium omnium aquini: aliorum ruffi: to to genere aut cęsii: nonnullorum caprini ut caprarii generis. At hominum oculos uarios uersicoloresque esse euenit. nam alii cęsii: alii flauidi: alii nigri: alii caprini: quamobrem cęterorum ut nulli suo in genere dissident inter se: sic nulli a se ipsi differunt quippe qui non plus quam unum colorem habeant sua natura. Equus maxime omnium cęterorum animalium uersicolor est: aliqui enim cęsii altero oculo nascuntur: quod nulli ex cęteris bestiis euenit manifeste: quanquam homines nonnulli altero oculo diuerso gignantur: ergo ut cętera animalia nihil mutationis uel recens nata uel ętate prouectiora recipiant. Pueris autem id eueniat satis causę hoc esse existimandum: quod cęterorum ea pars unicolor: hominis uersicolor est: sed ut cęsium potius quam alium habeant colorem: causa est: quod partes nuper natorum imbecilliores sunt. cęsietas autem imbecillitas est. sed in uniuersum de oculorum discrimine quęrendum accipiendumque est: quam ob canm alii cęsii: alii flauidi: alii caprini: alii nigri: sed cęsios opinari plus ignis habere ut Empedocles ait. nigros autem plus aquę quam ignis: atque ob eam rem cęsios interdiu a cute cernere non posse scilicet ob aquę inopiam: nigros noctu deficere ob ignis inopiam non bene est. si quidem uisus non igni: sed aquę tribuendus in omnibus est. causam etiam colorum uel alio modo reddere possumus: sed si ita est ut ante dixi: cum de sensibus agerem: atque etiam prius cum de anima ut aquę propria pars hęc sensoria sit: non aeris aut ignis: cur ita hanc esse caum eorum putandum est: quod alii plus humidi habent: alii minus quam motus competens requirat: alii modicum. Itaque qui multum humoris continent nigri sunt: quoniam humoris copia transpici satis non potest: cęsii qui parum habent humoris ut in mari etiam cernitur etenim: Quantum eius satis transpicitur: cęsium apparet: quantum minus aquinum: quantum prę gurgite alto non pręfinitur id opacat &nigrum aut ceruleum sentitur. Qui autem inter eos sunt eo iam differunt: quod magis minusue ita constiterint: eandem causam esse putandum: &ut cęsii acute interdiu cernere nequeant: nigri noctu. cęsii enim prę sui humoris exiguitate mouentur magis a luce &rebus uisilibus. s.