# De animalibus 483

Aristotle, De animalibus, MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/483

qua humidi quaque perlucidi sunt: motio eius partis uisio est: qua perlucida non qua humida est. Nigri uero ab humoris copiam minus mouentur. Iux enim nocturna exilis est: & simul quis humor per noctem moueri difficilius potest. conuenit autem eum qua perlucidum necnon moueri: neque magis moueri qui congruum sit. lęuior enim motus expellitur a uęhementiore: quamobre qui aut suum conspectum a calore ualidiore transtulerint: aut de sole in opacum se contulerint non cernunt. motio enim quę iam uehemens inest: impedit eam quae extrinsecus accidit. denique uisus siue ualidus siue inualidus nequit res splendidas cernere: quoniam eius humor ultra modum afficitur & mouetur. Egritudines etiam oculorum utrorumque indicium faciunt. Glauconia enim cęsus potius accidit: lusciositas nigris. est autem glauconia siccitas potius oculorum. Itaque senescem tibus magis euenit: nam oculi quoque ut reliquum corpus senectute siccescunt. lusciositas uero humoris copia est: quaperper minoribus natu potius accidit. cerebrum enim eorum humidius est. Visus autem optimus est: qui inter multum & parum humoris moderatus constat. hic enim nec per exiguitatem turbatur: ut colorum motiones impediat: neque per nimietatem prębet mouendi difficultatem: sed non modo ea quę diximus: canum habent ut obtusę acuteue cernatur. uerum natura etiam cutis quę pupillę uocatę obtenditur (tralucidam enim esse eam requiritur) Talem autem esse quę tenuis alba & lęuis sit necesse est. Tenuis igitur est ut motus qui extraneus ueniat recto tramite feratur. lęuis ne rugis obumbret. senes enim ob eam rem acute non cernunt: nam ut cęterarum partium cutis sic oculorum quoque senescentibus obrugant: & crassior redditur. alba autem esse debet: quoniam nigrum tralucidum esse non potest. hoc enim ipsum est nigrum quod non transluceat: unde fit ne laternę possint lucere: si ex tali cute confectę sunt. Per senectutem igitur & morbos acute cernere ob eas cans nequeunt. Pue ri uero paucitate humoris cęsii principio sunt: sed altero oculo cęsii praecipue homines atque equi gignuntur eadem de causa: qua & hom solus canescit: & equus inter cętera animalia unus euidentius albescit pilo per senectutem. canicies enim debilitas quędam humoris siti in cerebro & cruditas est: quod idem cęsietas quoque est. Vis.n. eadem est humoris admodum tenuis: quae pauci & ammodum crassi quę multi. Cum igitur natura eque conficere nequit: aut utroque concocto humore aut non utroque concocto: sed altero concocto altero non: tunc euenit ut cęsii altero oculo reddantur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
