# De animalibus 484

Aristotle, De animalibus, MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/484

Quam obrem autem alia acute cernant: alia non: duplex ratio est. acumen enim cernendi bifariam fere dicitur. Vdiendi etiam olfaciendique rtio similis est. dicitur enim acute cerne re: aut quod procul cernere potest: aut quod drinas rerum quae cernum tur quimaxime sentiat: quę quidem simul, nullis eisdem contingunt. Idem enim manu ammota aut per fistula: quiqui nihilo magis colorum drinas indi cet: tamen longius cernet & quidem ex foueis puteisque interdum stellas conspiciunt: itaque si quod animal multum quidem prouenientie adiunctum oculis habent: sed humorem pupillę non purum neque modicum conuenienter extraneo motui: neque summam cutem prętenuem optinet id: ut ex quisite colorum drinas non ocipiet: sic procul cernere poterit: quomodo etiam quominus magis qui quę humorem quidem illum sincerum operimentumque eius prętenue habeant: sed supercilio quod promineat oculis careant omnino. came enim cernendi tam acute ut drinę percipiantur in ipso oculo est. nam ut in ueste mundissima uel minima macula perspicua est: sic in pu ro sinceroque oculo uel parua motio patet sensumque efficit. At ut procul cernatur: motusque a longinquis uisilibus deueniat causę situs est oculorum. quae enim oculis prominentibus sunt: procul cernere neque unt. Quę contra intus in cauo oculos habent positos longe aspicere possunt: quoniam motus inuastum non dissipatur: sed recto tramiti meat. nihil enim interest an uisus exitu cerni dicatur ut quidam aiunt. nam nisi ante oculos quicquam sit: dissipari uisum atque ita minorem rebus occurrere quę cernuntur necesse est: minusque procul uidere quam si motu a rebus quę uidentur proficiscente cernatur. similem enim motui effici uisionem necesse est. Ita igitur potissimum res cernerentur longinque: si illico ab oculo ueluti fistula quędam porrecta ad rem usque cernendam continuaretur. sic enim nulla ex parte dissolueretur motus qui a re uisibili proficisceretur. Sed cum ita non sit quo am plius porrigitur eo longius cernatur necesse est. Causę discriminis oculorum hę sunt. e Adem uero audiendi olfaciendique ratio est: aut enim ita exquisite audiunt & olfaciunt: ut quammaxime differentias omnes subie ctarum sensibilium rerum sentiant: aut ita ut procul audiant: aut odo rentur. ut igitur bene drinę iudicentur: causę sensorium est: quomodn in cernendo uidelicet si sincerum: tum ipsum: tum eius membrana est. Meatus enim sensoriorum omnium ut dixi: Cum de sensibus agerem tendunt ad cor: aut ad cordis proportoale si corde carent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
