# De animalibus 49

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/49

Est omne sane piscium genus: sanguinis particeps: discrimine autem partus sic discrepant: ut alii oua pariant: alii animal. pariunt oua omnes: qui squama conteguntur: Ani mal omnes qui genere cartilagineo continentur: excepta rana. Eliquum ex iis quę sanguinem habent animalibus: genus serpen tum est: quod commune ambobus superioribus esse potest. sunt enim alii terrestres: alii aquatiles: quiqui maxima pars sit terrestris. exigua uero aquatilis.s.fluminum incola. sunt etiam maris indigenę serpentes terrestribus similes: nisi quod caput habeant congri. & qui dem genera eorum complura sunt: colore numerosę uarietatis. na sci eos non in altissimis gurgitibus certum est. Scolopendras etiam quas contipedes uoco: maris in colas esse nouimus. spetie terrestribus similes: magnitudine paulo minores: colore rubentiores numero pedum copiosiores: & crurum tenuitate graciliores: na sci locis saxosis solent: & modo serpentum: non magna altitudine gurgitum. Caret pedibus genus omne serpentum: ut pisces: nam remo ram errore nonnulli pedes habere prodiderunt: expes enim omnino est: sed quoniam pinnas habeant pedibus similes: hinc fit ut pedibus in stare uideatur: pisciculus quidam hęc est: saxis assuetus: in cibos non ad mittendus: nomen a remorandis nauibus adeptus: utilis ad iudiciorum causas & amatoria ueneficia ut aliqui uolunt. partes exteriores sanguineorum animalium quae nam sint: & quot numero: & quibus inter se differentiis dissonent explicatum iam est. Vnc interiorum ordinem persequemur: & primum in eo n genere quod sanguine constat. hac enim ratione summa genera a cęteris differunt: quod hęc sanguinea sunt: illa exanguia. san guine prędita sunt: homo & quadrupedes quae animal ouumue pari unt: atque etiam aues: pisces: cetę: & si quid aliud uacans nomine quoniam genus non sit. Sed species simplex in singulis intelligatur ut ser pens: ut crocodilus. Igitur quae quadrupedes uiuiparę sunt: iis gula atque arteria omnibus est: & eodem situ quo homin. Ouiparis etiam qua drupedibus atque auibus eadem illa adiuncta uidemus sed discrimen ε Πέγυρια ἀεσαζνο species affert earum partium: denique omnia quae aerem accipiunt. & reddunt: habent pulmonem: arteriam: gulam & situ gulę: atque arterię similem: quanquam eas partes dissimiles: pulmonem aut ne situ quidem simili con tinent. Cor item omnibus est: quibus sanguis & septum transuersum quod praecordia & cinctus appellatur: uerum hoc in minutis praesua tenuita te exiguitateque: non ęque spectari potest: nisi in corde. peculiare est: quod de nonnullis bubus proditum est: genus.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
