# De animalibus 499

Aristotle, De animalibus, 499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/499

Nam & spu magna ex parte agere consentaneum ut instrumento est: ut enim nonnulla artium instrumenta utilia sunt ad plura. Verbi gratia in excussoria malleus & incus: sic in rebus a natura institutis: spiritus uarium exhibet usum. simile dici uidetur: cum causas necessario esse dicunt: ut si quis propter cultellum tantummodo aquam exisse iis qui intercute laborant: non etiam propter sanitatem: cuius causa secuit cultellus: existimet. Sed de dentibus cur partim decidant: ac denuo nascantur: partim non: & omnino quam ob causam fiant: dictum est. dixi etiam de cęteris mem brorum affectibus: qui non alicuius causa: sed necessario ueniant: & quam ob causam: uidelicet eam cui motum tribuimus. Finiunt libri de animalibus Aristotelis interprete Theodoro Gaze. V. clarissimo: quos Ludouicus podocatharus Cyprius ex Archetypo ipsius Theodori fideliter & diligenter auscul tauit: & formulis imprimi curauit Venetiis per lohannem de Colonia sociumque eius lohanne manthen de Gherretzen. Anno domini. M. CCCC. LXXVI. nnm) KEGIA

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
