# De animalibus 50-2

Aristotle, De animalibus, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/50-2

in concauo circiter uertebram: qua ceruici innectitur caput: ma gnitudine haud minores his uermibus quos maximos carnes putres ediderint. Gigni uniuersi atque contigui solent numero adeo circiter uiginti. Sed ceruus fęlle ut dictum est uacat: quiqui eius intestinum amarum adeo est: ut ne a canibus quidem attingatur: nisi ceruus prępinguis sit. elephanto etiam iecur sine fęlle: inciso tamen parte qua fel adhęrere solet: humor felleus effluit plus minus. Delphinus inter ea quae mare excipiunt: pulmonemque habent unus fęlle priuatus est. aues piscesque omnes fel habent: & quadrupedes quę oua pariunt dixerim in uniuersum: omnes aut plus aut minus fęllis sortiuntur: sed piscium: aliis in iecore posi tum est: ut musteligenis: & siluro: & squatinę: lęuiraię: torpedini Ἀερακλς atque ex longis anguillę: acui: libellę: pulchro etiam. in iecore inest proportione corperis maxime omnium copiosum: aliis intestino annexum est: dependens a iecore meatibus quibusdam perpetuis summę tenuitatis. Ergo hamia suo intestino pari processu obductum habent: sępe etiam replicatum.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
