# De animalibus 50

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/50

quoddam bou suo in corde ossiculum continere aiunt. At uero pulmo non omnibus datus est. pisces.n.& omnino quae branchias habent: carent pulmone. Ie cur in omnibus est in quibus sanguis. Lien magna ex parte omnibus: quibus sanguis: sed magnę parti eorum quae non animal sed oua pariunt. li en usque adeo exiguus est: ut propemodum sensum effugiat: quod magna in parte auium experimur: uerbi cause in columbis: miluis: ac cipitribus: noctuis. Capriceps auis liene omnino caret. In quadrupedibus etiam ouiparis similis ratio est. nam ea quoque admodum exiguum habent lienem. ut testudo: Mus aquatilis: rubeta: lacerta: crocodilus: rana. Fęl aliis adnectitur iecori: aliis minime. ex genere.n.quadrupedum quae animal generant ceruo & damę deesse notatum est: atque etiam equo: mulo: asino: uitulo marino: & murium nonnullis ceruis achainis cognomine: fęl contineri in cauda creditur: est quod ibi contineri aiunt: colore quidem simile fęlli: sed non ita ut fęl humidum sed lieni simile parte interiore. Vermes tamen cerui continent omnes suo in capite uiuos: qui nasci solent sub lingua

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
