# De animalibus 54

Aristotle, De animalibus, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/54

sed precipue serpentum. quippe quę tenuissimis quibusdam qua si capillamentis: discreta uibretur. Vitulo etiam marino lin gua scissa est. Ventriculum serpentes: uelut intestinum: laxius habent canino similem. tum intestinum longum: tenue: & ad exitum usque uniforme. Cor arterię postremę adhęret exigunm: sed longum: & renum speciem referens: quamob rem uideri interdum potest minus mucronem suum dirige re ad pectus. Pulmo deinde adnectitur simplex fibrosus fistulosus praelongus: longeque a corde sepositus. Iecur item longum & simplex. Sed lien exiguus rotundusque ut lacertis. Fel similiter atque in piscibus habetur: natricibus enim adne xum iecori est cęteris intestino magna ex parte adhęret. Dentes exerti omnibus sunt. Costę totidem quot dies mensem integrum complent. singulis enim tricenę. Euenire serpenti bus idem quod pullis hirundinum nonnulli aiunt: oculis.n. serpentum laceratis subnasci alios referunt. caudę etiam la certis atque serpentibus amputatę renascuntur: Hęc eadem ratio intestinorum & uentris piscium quoque est. uenter enim his unus & simplex sed figura uaria est: nonnullis enim diuersa omnino species uentris est. ut ei quem scarum uocant qui & ruminare solus piscium creditur: intestinum etiam sim plex replicans se: quod in unum continuumque resoluatur. Peculiare auibus & magna ex parte piscibus appendicum agnatio est. Sed auibus subter & pauce piscibus superne cir ca uentriculum exeunt & nonnullis. Complures ut Gobioni: Mustelo: percę: scorpioni: fidiculae: Nulo: Sparo: Mugili: Cui parte altera plures exeunt: altera una tantum: aliis paucę ut Iecorino: Glauco: Auratę etiam paucę: Tum autem ipsi eiusdem speni consortes inter se differunt. Auratarum enim aliis plures aliis γσει εΛιτῃ pauciores: sunt etiam quibus nullę omnino sint: ut magnę: cartilagineorum parti: cęteris ita ut aliis pauce: aliis uel pluri me habeantur: Omnes tamen pisces ad ipsum uentrem eas appendices continent. Aues & inter se ipsas differre & a cęte ris discrepare animalibus interiorum partium ratione apertum est. Aliis enim ingluuies pręposita uentriculo est ut gal linaceo palumbo: columbo: perdici: Ingluuies cutis in amplum sinuata est: qua primum cibus ingestus continetur incoctus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
