Latin
55
Aristotle, De animalibus 55
Unproofread scanNot analysed yet
hęc parte qua iungitur gulę angustior est mox amplior: Tum qua desinut: Inuentriculum arctior. uentriculus parti plurime carnosus callosusque est: cutę intus robusta crustatusque facile detrahi integra potest: aliis ingluuies deest. Sed eius uice gula pertinet latior &potentior: uel tota uel qua propius uentriculum adit ut monedulę coruo coturnici: Quinetiam co turnici gula amplior infra &capricipiti pars inferior: paulo latior est: atque etiam noctuę: At anati: Anseri: Gauię: catar ractę: Tarde: gula tota ampla &lata est. Multis etiam aliis auibus gulam huiusmodi esse perspectum est. Nec desunt quibus uentriculus ipse similis sit Ingluuiei: ut tinunculo. Sunt item quibus neque gula neque gluuies amplior sit: Sed uentri culus longior scilicet auiculis omnibus qualis passer aut hir undo est. Sunt etiam quanuis paucę quae ingluuiei guleque ampli tudine careant. longitudine autem admodum prolixa utantur: uidelicet quę longa angustaque colla habent: ut porphyrio: quae ferę omnes alui excrementum humidius quam cęterę solent rei ciunt: Coturnici pręcęteris hęc propria habentur: ut &ingluuiem &gulam prope uentriculum amplam &latam habeat Distat ingluuies a parte gulę propinqua uentriculo multu pro magnitudinis proportione. Tenue quoque intestinum parte plurime auium est: &simplex resolui potest. Appendices au tem ille paucę in auibus sunt: ut dictum est nec supra ut in piscibus: Sed infra qua desinit intestinum habent eas non om nes sed plurimę ut Gallinaceus: perdix: Anas: ciconia: ascalaphus: anser: olor. tarda noctua: minoris etiam generis nonnullę habent sed perexigue ut passer. Θγὶ εθτία ἀλύmκεαιαm