# De animalibus 55

Aristotle, De animalibus, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/55

hęc parte qua iungitur gulę angustior est mox amplior: Tum qua desinut: Inuentriculum arctior. uentriculus parti plurime carnosus callosusque est: cutę intus robusta crustatusque facile detrahi integra potest: aliis ingluuies deest. Sed eius uice gula pertinet latior & potentior: uel tota uel qua propius uentriculum adit ut monedulę coruo coturnici: Quinetiam co turnici gula amplior infra & capricipiti pars inferior: paulo latior est: atque etiam noctuę: At anati: Anseri: Gauię: catar ractę: Tarde: gula tota ampla & lata est. Multis etiam aliis auibus gulam huiusmodi esse perspectum est. Nec desunt quibus uentriculus ipse similis sit Ingluuiei: ut tinunculo. Sunt item quibus neque gula neque gluuies amplior sit: Sed uentri culus longior scilicet auiculis omnibus qualis passer aut hir undo est. Sunt etiam quanuis paucę quae ingluuiei guleque ampli tudine careant. longitudine autem admodum prolixa utantur: uidelicet quę longa angustaque colla habent: ut porphyrio: quae ferę omnes alui excrementum humidius quam cęterę solent rei ciunt: Coturnici pręcęteris hęc propria habentur: ut & ingluuiem & gulam prope uentriculum amplam & latam habeat Distat ingluuies a parte gulę propinqua uentriculo multu pro magnitudinis proportione. Tenue quoque intestinum parte plurime auium est: & simplex resolui potest. Appendices au tem ille paucę in auibus sunt: ut dictum est nec supra ut in piscibus: Sed infra qua desinit intestinum habent eas non om nes sed plurimę ut Gallinaceus: perdix: Anas: ciconia: ascalaphus: anser: olor. tarda noctua: minoris etiam generis nonnullę habent sed perexigue ut passer. Θγὶ εθτία ἀλύmκεαιαm

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
