# De animalibus 56.1-4

Aristotle, De animalibus, 56.1 to 56.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/56.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/56.1

ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA LIVM LIBER TERTIVS INTERPRE. TETHEODOROECAETERIS INTERIORIBuS Partibus quot nam aut quales sint & quas inter se habeant differentias: dictum iam est. Restat ut de his quę ad generationem ministrant disse ramus. Ergo & femininis onnibus intus conditę habentur maribus autem multiplici differentia euariant: Nam inter animalia sanguinei generis aliis testes nulli omnino sunt Aliis sunt quidem: Sed intus & iis quę intus continent: aut lumbis adhęrent: circiter sedem renum: aut aluo crediti sunt: aliis foris dependent: quibus genitale: aut aluo annexum sustinetur: aut demissum pendet cum testibus: nec uero modo eodem ad aluum omnibus continetur: Sed aliter iis qui exad uerso mingunt: Aliter his qui exauerso: piscium igitur nulli sunt testes: nec cęteris quibus branchię: neque ulli serpentum: nulli denique quod pedibus careat nisi intra se formare animal possit: Auibus testes dati omnibus sunt: non tamen qui foris pendeant: sed qui intus adhęreant: lumbis: quomodo quadru pedibus quoque ouiparis habentur: ut lacerto testudini crocodilo & inter ea quę animal generant: herinaceo. Quę autem intus continent iis ad aluum nectuntur: ut delphino ex his quę pedi bus uacant: ut elephanto: ex iis quę quadrupedes uiuiparę sunt Cęteris conspicuos esse testes natura uoluit: discrimen autem eorum qui ad aluum aut locum proximum positi in propatulo sunt: diximus: Aut enim hęrent annexi retro: nec tremuli pen dent: ut suibus: aut ante propensi demissique geruntur: ut homini: pisces ut modo dixi & serpentes testibus carent. Sed meatus continent binos: qui de sępto exorti latus: spinę utrumque perreptent: coeantque superne in unum: atque ita ad hostium ex crementi finiant: quod enim ad spinam est: id superius nomino pleni hi meatus humoris foetifici redduntur: tempore coitus at trituque mutuo semen effluit genitale candidum: Sed quibus Ἀθευ εμκνς nam ipsi inter se differentiis discrepent in dissectonibus speculari oportet: nos etiam diligentius post exponemus: cum sua singulis reddiderimus: omnibus autem quę oua ędunt: siue bipeda siue quadrupeda sunt: testes lumbis innexi infra septum continentur uel candidiores uel pallidiores: Venulis admodum tenuibus cir cundati: meatus de singulis singuli partinent: eodemque coeunt supra hostium excremeti: sicut agi in piscibus dictum est: isque meatus qui ex coitu amborum consistit genitale est: quod in minoribus latet: in maioribus uero anserem dico & reliqua hu iuscemodi euidentius est: cum recens inierint: Meatus autem tam his quam piscibus lumbis adhęrent: subter aluum uentrem & intestina: inter uenam maiorem de qua meatus ad testem pertinent utrunque: sed ut piscibus lentor ille prolificus tempore initus haberi sentitur: meatusque latissime patent: ubi uero ad tempus pręteriit incerti uel meatus: ipsi interdum redduntur: Sic auium testes: prius qui coire incipiant: aliis exigui: aliis onnino obscuri sunt: At uero cum uenerem exercent insigni tantisper magni tudine augentur: quod apertissime palumbis: & perdicibus euenit: atque ita ut hybernis mensibusue ullos quidem testes in his haberi nonnulli arbitrentur: Quibus autem parti priori testes commissi sunt: his aut intus iuxta aluum conduntur: ut delphi no: aut foris in aperto ultima aluo positi sunt: quibus utrisque cum cętera sint eadem: unum illud discrimen existit: quod quę intus continent suos testes: nulla cute habent obductos: quę autem foris: hęc coniectos in conceptaculum: quod scortum uocamus gerunt: Testes uero ipsi omnibus gressilibus uiuiparis sunt: ad hunc modum meatus duo uenales ad capita testium de uena a horta pertendunt: & alii totidem a renibus eodem deueniunt: sed hi sanguinolenti: illi quos mittit a horta exangues sunt: a capite autem iporum testium meatus excipit spissior illo su periore atque neruosior: qui progressus per testem flectit sese inde & caput eiusdem repetit: unde rursus in idem coeunt: & in parte priore subeunt genitale: Qui caput repetunt: ipsi tam continua membrana obuelantur: Cum iis qui resident testibus ut unus esse meatus uideantur: nisi membranę diuortium feceris: δα ἡαστυνα ἀπιπαυm.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
