Latin
58.1 to 58.2
Aristotle, De animalibus 58.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
humorem adhuc sanguineum continet is qui residet: sed minus qui illi superiores: At uero qui reuersi ceruicem subeunt genitalis humorem iam habent candicantem: Quinetiam de uesica mea tus perfertur: &se ad ceruicem applicat: quem ueluti putamen cannaliculatum ambit id quod penem uocamus: specta ea quę dixi descriptione hac: sit. a. initium meatuum: qui de a horta perficiscuntur. cc. meatus descendentes: ad capita testium. dd. qui ab his assident testibus. bb. qui repetunt scilicet quibus humor candicans continetur. e. genitale. f. uesica. oo. testes. Excisis detractisue testibus: meatus sursum se retrahunt: castrare solent duobus modis: aut enim testes nouellos adhuc frangunt: aut adultos iam firmosque excidunt: Taurum aliquando excisum initu protinus acto: progenerasse traditum est: Testes animalium ita se habere cognitum est: Vuluę siue uteri nec eodem situ habentur nec similes omnium sunt: sed differunt inter se: tum eorum quę animal generant: tum illorum quę oua pariunt: habent omnes qui iuxta genitale continentur: sinus geminos alterum in latere dextro: alterum in sinistro: Initium uero unum est: Et commune hostium quasi ceruix carnosa ammodum: cartilagineaque: parti plurinę auctissimęque animantium tributum est: pars uuluę interior loci: &uterus appellatur: unde fratres uterinos cognominamus: ostium autem &ceruix matrix dicitur: Sed bipedes atque etiam quadrupedes quę animal procreant: omnes uuluam aut uterum infra sęptum transuersum continent: ut homo: canis: sus: equus: bos: Cornigera quoque omnia situm habent eundem: extrema plurimarum uuluarum quę cornua uocant: inuolui perspectum est: At eorum quę oua edunt: situs non similis omnium est: Sed auium uuluę iuxta sęptum annexę sunt: piscium infra sicut bipedum aut quadrupedum quę aimal pariunt: Sed tenues &membrana constantes &longę: ita ut in minutissimis pisciculis sinum uuluę utrunque iungi in faciem oui unius uideatur: quanquam bina habeant oua hi pisces quorum ouum arenidum est: non enim continuum sed quoddam arenulentum est: ita diffundi in multa potest: uulua auium cer uicem habet carnosam callosumque parte inferiore: At superne qua sępto iungitur: membrana constat: &prętenuis adeo est: ΔΛΛ Ονῃ ut oua extra uuluam esse existimes: Auibus ergo auctoribus membrana conspectior est: &per ceruicem inflata extollitur: atque sinuatur: At in minoribus obscuriora hęc omnia habentur: quadrupedum quoque ouipararum hęc eadem ratio uuluę est: ut testudinis: lacertę: ranę: reliquorum generis eiusdem: Enimuero ceruix una in uno &carnulentior est: fissura autem &oua pro xima sępto sustinentur: Necnon ea quę in genere pedibus pri uato animal ędunt in lucem: postea quam oua inter se pepererunt: ut musteli: &reliqua cartilaginea dicta (quicquid enim inter mari na pedibus orbatum: &branchias habens animal generat: sub eo nomine intelligitur) iis uulua partita pertinensque ad sęptum quomodo auibus est: Atque etiam de medio sui bipartiti sinus artior ad sęptum usque pertendit: ac oua tam id: quam supra ad sępti originem consistunt: mox prolaxa in spatium latius foetus animales excludunt: Sed eorum ipsorum differentia uuluę: qua tum inter se tum uero a cęteris piscibus discrepent: At curatius per dissecto nes spectari figuris singulis potest: Serpentes etiam tam ab his supradictis qui inter se differre apertum est: Vipera enim animal ędit postquam intra se oua peperit: Cum cętera serpentum omnia genera oua edant in lucem: quo fit ut uiperę uni uulua similis ut cartilagineis sit: Tendit porro serpentibus uulua, prolixior modo corporis exorsa inferius uno continua meatu: diductaque in latus spinę utrique quasi duplex meatus usque ad sęptum: In qua oua ordinatim gignuntur &ędi inde non singulatim: sed serie continente solent: uulua omnibus quę &intra se &foras animal generant supra aluum posita est: quę oua pariunt iis infra lumbis adhęret: Quę animal edunt in lucem: cum intra se oua generarunt iis anceps ratio est: nam &infra lumbis adiungitur ea pars uuluę qua oua continentur: &supra intestina ostium eius sustinetur: Ad hęc discrimen uuluarum est: quod cornigera &una parte dentata acetabula habent uuluę: dum partum gerunt atque etiam parte utraque dentatorum: lepus: mus: uespertilio: eadem illa acetabula suis continent locis: At cętera utrinque dentata aimmalis fęcunda pedibus prędita: uuluam lęuem omnia habent &partus ipsi uuluę non acetabulis adhęret partes dissimilares animalium δε ὰσυ κισκατμνν interiores exterioresque hunc in modum haberi cognitum est.