# De animalibus 61.1

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/61.1

Olybus hęc uenarum paria quatuor habentur: primum quod p a sincipite ortum tendit per ceruicem summa preptans cte Jεσυα ἀπππαψέμη latera spinę: ad clunes & crura deinde per tibias ad malleolos exteriores: & pedes: quamobrem doloribus dorsi & coxarum de poplitibus malleolisue exteris: sanguinem mitti: solitum est: Secundum uenarum: par de capite circum aures per ceruicem qua iugularię dictę sunt: intus: propter spinam & lumbos ad testes & femora perfertur: atque per poplites & tibias tendit ad interio res malleolos: & plantas: quapropter doloribus lumborum & testium sanguinem ex poplitibus aut malleolis mittimus: Tertium par uenarum a temporibus per ceruicem sub scapulis por rigitur ad pulmones: & altera de parte dextra in sinistram pergens mammam subit: & ad lienem renemque descendit: altera de sinistra in dextram procedens a pulmonibus mammam subit: mox iecur petit: & renem: utraque postremo ad testes desinit: Quar tum par ortum parte priore capitis de sede oculorum per ceruices ad humerorum clauiculas deuenit: unde per lacertos ad agilem mox per cubitos ad uolam et digitos ad malas etiam de humero propaginem mittit: quę costas perreptat: dum altera ad lienem: altera ad iecur perueniat: deinde utraque eminens per uentrem ad genitale desinit: hęc fere sunt quę a cęteris medicinę auto ribus dicta accepimus: Nec desunt naturę interpretes qui tam & si accuratius perinde ut medici non tractarunt de uenis: tamen omnes earum ortum a capite atque cerebro deducunt: quod error est Cum itaque perdifficile sit uenarum examen solis in strangulatis animalibus iam ante extenuatis: effici potest: ut satis percipiat cui hęc res curę sit: Sed enim natura uenarum: ita se habet: Duę intra pectus uenę continentur: spinę appositę: altera maior: alte ra minor: maior partem priorem adit: minor posteriorem: & maior dexteram potius sedem optinet: minor sinistram: quam ahortam nonnulli uocant: eo quod neruosa eius pars conspici uel in mortuis potuit: ambę ex corde originem ducunt: transigunt enim totę cętera uiscera per quę tendunt suam seruantes naturam ut nihil contrahant detrimenti: quo minus & sint uenę & ap pellentur: Sed cor non eodem permeant modo: Verum ei tanquam suę parti continuantur: magisque ea quę prior & maior est: situ autem tali oriuntur: ut altera supra: altera infra sit: & cor inter )δει ξεύθνυς se positum amplectantur: habent intra se corda omnia sinum triplicem: Sed magnitudine uaria: minutissimorum enim ani malium sinus arctiores sunt: ita ut unus qui amplior est: uix conspici possit: reliqui sensum effugiant: mediocrium animalium secundus etiam conspicuus est: maximorum perspici omnes possunt Et cum priorem in partem cor suo mucrone spectet: ut dictum est: Sinus qui amplissimus est dexterum supraemumque recipit situm: minimus sinistrum: mediocris medium: qui autem maximus inter eos est: hic longe reliquis ambobus amplior est: omnes tamen ad pulmonem foramine spectant perpetuo: sed propter exiguitatem meatuum latet: pręterquam in uno: oritur ex eo amplissimo supraemoque sinu uena maior: sedemque dexteram tenet: mox per medium sinum: formam recipit uenę: utpote cum ipse uentriculus cordis uenę particula sit: in qua sanguis restagnet: Ahorta de sinu medio exit non eodem modo: sed per fistulam multo artiorem init societatem: & tendit a latere cordis: Cum uena maior sua radice cor transigat: cum se promit: Vena item ipsa maior men brana & cute constat: Ahorta artior est & uęhementer neruosa: deductaque longius hoc est ad caput: aut imas partes in angustum admodum coartatur: ac nerui naturam ex toto accipit: pars prima uenę maioris sursum a corde proueniens: scinditur bipartito Adit alterum membrum pulmones: alterum spinam & uertebram colli nouissimam: rursus membrum quod pulmonem adierit bipartito se scindit: quod pulmo in duas partes discretus sit: deinde singulas fistulas: singulaque foramina subit: amplius ampliora: artius artiora: ita ut pars nulla sit sine foramento: & uenula: quaqui postrema diminutionum prę sua exiguitate uisum effugiunt: quo fit ut pulmo omni ex parte refertus sanguine uideatur: Hos autem uenę meatus induci supra fistulas ex ar teria pertinentes certum est: membrum alterum quod ad spinam: & colli uertebram diximus tendere: per spinam ipsam porrigitur: Quam uenam homerus notat cum ait. Venamque inciderat omnem.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
