# De animalibus 64

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/64

Ena etiam minor: quam ahortam diximus nominari: eodem u spargitur modo in ramos: qui partes uenę maioris consequantur: uerum meatus eius & uenulę multo minores sunt: quam uenę maioris locis a corde superioribus uenas hunc in modum haberi nouimus: Pars autem maioris uenę cordi subiecta: fertur elatior per sęptum quae applicata: tum ad ahortam: tum etiam ad spinam membraneis flacidisque meatibus continetur: mox uena ad iecur ab ea mittitur breuis: sed lata: de qua multae ac tenues sparsae in iecur obliterantur: Rami inde ab ipsa iecur transigente duo procurrunt: quorum alter ad saeptum & praecordia dicta cessat: alter supera repetit: ductusque per alam ad lacertum brachii dextri se porrigit: qua caete ris uenis se applicat iuxta flexum interiorem. Quamobrem sanguine hinc misso doloris iecoris quidam leuari possunt. DΟΟΑ ρυ Pars altera uena eiusdem breuis quidem sed crassa: latus petit sini strum pergitque ad lienem quę sparsa in ramulos subit itaque aboletur: Quinetiam ab eadem maiore propago pari modo ad lacertu sinistri brachii mittitur: sed quę ad brachium dextrum procedit eadem quę partingit ad iccur est: Hęc uero diuersa ab ea quę ad lienem partinet est: Alię item a uena maiore duę propagantur: quarum altera ad omentum: altera ad id quod a carne pancreum appellatum est: de qua uenarum frequentia per lactes tendunt quę omnes in unam desinunt uenam grandem: per totum intestinum: & uentriculum ad gulam usque porrectam: quę & ipsa ramos de iis quas preptat partibus spargit complures: Vtraque igitur tam maior quam ahorta: renum tenus: una atque perpetua tendit: hic capitibus renum potius adhęrescunt: findunturque bipartito: uelut in litteram labda: Aut.u.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
