# De animalibus 67.1-2

Aristotle, De animalibus, 67.1 to 67.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/67.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/67.1

Glutinosusque: con sistit: quo ipsos neruos: & nasci: & ali: certum est: Neruus ignem non patitur: cum uena patiatur: & incisus solidari non potest Pars corporis nulla stupore temptatur: quę neruo caret: Neruis plurimis: pedes: manus: & scapulę continentur: atque etiam cer uices: & lacerti: Quibus datus est sanguis: iisdem omnibus nerui adiuncti sunt: Sed quę nullos habent articulos: priuataque pedibus & manibus sunt: iis prętenues incertique habentur: qua propter in piscibus qui iuxta pinnas positi sunt: ii pręcipue ueniunt in conspectum: Ibrę inter neruum: & uenam: suam habent naturam: & non nullę humorem: saniem appellatum: continent: tendunt a neruis ad uenas: ac inde ad neruos: Secundum etiam genus fibrarum est: quod consistere in sanguine solet: quiqui non cuiusque animalis: Spissari autem sanguis non potest: si id genus fibrarum detrahatur: Spissatur uero si non detrahatur: Genus id ergo fibra rum tam & si maiore ex parte in sanguine animalium inest: tamen cerui: Dammę: Bubali: & aliorum quorundam: sanguini deest: quo circa eorum sanguis non similiter atque cęterorum concrescit Sed ceruorum perinde ut leporum solet spissari: uidelicet non coitu firmiore: ut cęterorum: sed fluido: quale lac est: quod sine coagulo sponte coiuerit: Bubali sanguis aliquantulo amplius spissatur: quippe qui proxime nullo: aut paulo minus consistat: uena neruus & fibra ita se habent. ssa alia ab aliis nexa: & omnia inter se apta: unam continuant seriem modo uenarum: nec est ullum os quod seorsum ipsum per se maneat: initium uero in omnibus Qα δκέ (τυκα κπέκκενακ quę ossibus constant: Spina est: quę compacta ex uertebris a capite ad coxas porrigitur: Vertebrę omnes foramine medio peruię sibi iunguntur: Extat os capitis continuum nouissimis super impositum uertebris: quod calua dicitur: Eius pars serra ta: suturę nomine significatur: Pars hęc non simili modo in quoque genere animalium habetur: Aliis enim osse continuo calua perficitur: ut cani: aliis compacto: ut homini: eiusque foeminę sutura circiter est: mari tres in summum uerticem ascendunt suturę: coeuntque in figurę triangulę speciem: Sed iam & uiri caput uisum sine ulla sutura est: Constat sane caput non quatuor ossibus sed sex: quorum duo exigua: scilicet reliquorum compratione circa aures posita sunt: Maxillę a capite protenduntur ôssa duo: quarum inferiorem animalia omnia mouent: excepto fluuiatili crocodilo: hic enim unus non inferiorem sed superiorem mouet: Maxillis dentium genus inhęret: Os partim cauum partim solidum: & adeo firmum ut solum inter ossa ferri aciem respuat Oritur a spina fibula: iugale: & ordo costarum: pectus etiam costis impositum est: quę quidem aduersę inter se coeant: Cum reliquę breuiores sint: quam ut facere idem queant: Nullum enim animal est quod circa uentrem os habeat: Sunt item ossa humerorum & quę scapulę appellantur: & quę iis annexa dependent: brachia: & manus: Modus idem compaginum uel in iis est quę crura habent priora: acetabulum infra qua spina desinit: a coxa est: & ossa iam crurum oriuntur: quibus femora & tibię constant: pernę aut culinę nomine: quorum pars malleolus est: & malleoli calcar: uidelicet in his quę habent malleolos: ab his ossa pedis minuta: & plura subiacent: Quę igitur ex sanguineis pedestribus animal generant: hęc ossa non multo diuersa habent: sed ad proportionem tantummodo duritia mollitie ma gnitudine discrenant: Ossium item animalis eiusdem: alia me dullam intra se continent: alia minime sunt nonnulla quę suis in ossibus nullam omnio habere medullam uideantur: ut leo: quod admodum exiguam ac tenuem habeant: eamque in paucis ossibus: solis.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
