# De animalibus 7.5

Aristotle, De animalibus, 7.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/7.5

Quibus nam constent membris: quibus uescantur alimentis quibus afficiantur rebus. quibus moribus prędita sint: quan tum uiuendi spacium datum cuique est: Quanta corporis magnitudo quod maximum: quod minimum est: Quę for ma: quis color: quę uox: quę ingenia: quę officia: denique ni hil omittit: quod in animalium genere natura gignat: alat: augeat: & tueatur: Quę omnia eo spectant: ut quod sanctissimus quoque autor ille: quem deus sibi ueluti suppellectilem quandam pręciosam elegerat: admonet: ex iis quae a natura proueniunt deum immortalem: ex quo ipsa pendet natura: intelligamus: ad miremur atque colamus qua re nihil pulchrius: nihil grauius: nihil dignius esse homini potest: Tantus fructus horum librorum est: Nec audiendi sunt qui inquiunt: multa aristoteles de mu sca: de apicula: de uermiculo: pauca de deo: permulta enim de deo is tractat: qui doctrina rerum conditarum exquisitissima conditorem ipsum declarat: nec uero musca: nec uermiculus omittendus est: Vbi de naturę mira sollertia agitur: ut enim artificis cuiusuis: Sic naturę ingenium in minutissimis potius contemplandum est: Quinetiam cum rerum causas cognoscere pulcherrimum sit: hac enim una cognitione homo perfici absoluique potest: ut deo immortali: Similis quoad eius fieri potest euadat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
