# De animalibus 70

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/70

sequuntur: & enim cutis nigrę cornua nigra: & ungulę nigrę oriuntur: & candidę pari modo in colore respondent: & cornua & ungues: & ungulę: mediis etiam medium eadem colorem pręferunt: At dentes naturam ossium emulantur: quamobrem hominum nigrorum ut ethiopum iisque similium dentes & ossa candent: ungues nigri modo suę cutis apparent: cornua parte plurima caua sunt ab radice: quatenus ambiunt os: quod ortum a capite cauo cornus inseritur: totumque implet: in mucronem tamen solidum exeunt & simplici parte extrema constant: Ceruis tantummodo tota solida: & sparsa in ramos: & omnibus annis decidua: nisi castrentur: Cum ex cęteris cornigeris nullum cornua amittat: De castratis postea disseremus: Adhęrent cornua cuti potius qui ossi unde fit: ut in phrygia & alibi boues sint qui cornua per inde ut auriculas moueant: Quę habent ungues (habent autem quibus digiti) (digiti uero iis sunt quibus pedes excepto elephanto: huic enim digiti indiuisi ac leuiter formati & ungues omnimo sunt) Hęc ergo aut rectis unguibus sunt: ut homo: aut aduncis ut inter pedestria leo: inter uolatilia aquila. De pilis atque de iis quę uicem pilorum suppetunt: & ob eam rem pili proportionalia dicuntur: atque etiam de cute: res ita se habet. Pilos habent quę pedestria eademque uiuipara sunt: Cortice autem integuntur: quę ouipara sunt pedestria: Squama uero pisces tantum: qui ouum arenidum illud pariunt: Nam ex longis conger tale ouum non ędit: nec murena: anguilla uero nullum omni non ouum generat: crassitudinis: tenuitatis: copię: & magnitudi nis: pilorum discrimina: pro partium quibus adhęrent conditone atque pro cutis qualitate proueniunt: fit.n. magna ex parte ut pili & duriores & crassiores cuti crassiori enascantur: Plures autem lon giores humidioribus locis atque cauatioribus (dummodo sint ad gignendum pilum idonei) proderunt: hoc idem degenere quoque tam squa ma munito quam cortice intelligi licet: Quę igitur molles suapte na tura pilos habere solent: hęc per usum pabuli melioris: duriores incipiunt gerere: Contra autem molliores paucioresque ea quae duros copioinosque L σον [ habuerint eadem illa scilicet ratione: Regionum etiam tpere aut frigore: differentia est ut pili hominum locis calidis duri frigidis molles oriuntur: Sunt molles qui promissi & simplices duri qui crispi: Natura omnium pilorum fissilis est: sed pluris minorisue ratione inter se differunt: Nonnulli paulatim adeo duritate degenerant: ut non pilis pręterea sed spinis similes esse uideantur ut pili herinaceorum: quod idem unguibus etiam euenit: quippe cum in nonnullis animalium: genus unguium pręnimia duri tudine: nihilo ab ossibus differat: cutis homini proportione magnitudinis tenuissima est: inest in cute omnium lentor: quidam mucosus: Verum aliis minus aliis magis: ut in tergore bubulo ex quo glutinum facere solent: Quinetiam e piscibus glutinum a nonnullis excoquitur: sensu cutem ipsam carere constat: ma ximeque in capite: quoniam ibi nulla interposita carne ossi ad hęreat: Vbicunque cutis per se ac sine carne est: uulnerata non coit: ut in gena: bucca.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
