# De animalibus 71.1

Aristotle, De animalibus, ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/71.1

pręputio: palpebra: contextu perpetuo cutis in omnibus animalibus continuatur: nec alibi interpellatur: quam ubi naturales meatus solent euaporare: atque etiam in ore & un guibus: Cutem omnia habent quibus est sanguis: pilos non omnia: sed sicut distinctum iam est: mutatur color pilorum in senectute: candidique pili efficiuntur: quod uel cęteris animalibus accidit: sed non satis aperte pręterquam in equo: candescunt pili a parte sui postrema: plurimus tamen canorum numerus can dicans ilico existit: qua ex re patet canitiem non ariditate committi ut quidam uolunt: nihil enim ilico aridum gigni solet: cutis autem uitio: quod uitiliginem appellamus: pilos omnes pro duci canos apertum est: iam nonnullis pili dum ęgrotarent in canuerunt: quibus in bonam ualitudinem restitutis: nigri renati sunt canis defluxis: canescere pilos ocius opertos: quam detectos: difflatosque aduertimus: Tempora hominum & partes primores quam posteriores celerius canitiem sentiunt: pubes nouissime canescit pili in homine animalium omnium uno: partim simul: partim postea per ętates gignuntur: congeniti sunt pili capitis & su perciliorum & palpebrarum: postgeniti pubis primum: mox alarum: σ Πν εν ικ ἀνύπκευι postremo menti: loca enim quibus pili proueniant: totidem sunt congenitis deputata: quod post genitis: deficiunt ac defluunt: maxime primique per ętatem pili capitis: non tamen onnes: sed tantum priores: parte nanque posteriore: caluus nemo efficitur: Ergo capitis lęuitatem: caluitium nuncupamus: quam rem in superciliis falitium appellemus: quo ad melius uocabulum inuenerimus: neutrum eorum priusquam cęptus coitus uenereus sit: accidere nouimus: caluitio mulieres esse immunes: & pueros: & spadones apertum est: Pili post geniti iis qui ante pubertatem castrati sunt non exeunt: & post pubertatem excisis: soli decidunt: pręterquam pubis: pili in mento mulieris non prodeunt: nisi interdum pauci: Cum menstrui cursus substiterunt: & ut in terra caria mulieribus sacerdotibus euenire aiunt: quod diuinationis inditium interpretantur: reliqui pili qui postea gigni solent: mulieribus quoque proueniunt: sed partius fieri potest: ut homo: tum mas: tu etiam foemina: pilis post genitis careat: iam inde ab ortu naturę: ui tio contracto: & nisi ut pubescant contingat: steriles in gignendo sunt: crescunt cęteri pili plus minusue: prout singulorum ratio postulat: maxime in capillo: mox in barba: & pręcipue quibus pili tenuiores: nonnullis etiam supercilia per senectutem adeo hirsuta redduntur: ut tondendum sit: quod propterea euenit: quod co hęsioni apposita sint ossium quę senescente ętate laxantur: & inde plus humoris transmitti patiuntur: At uero pili palpebrarum nunquam plus iusto excrescunt: defluunt rebus uenereis incęptis eoque magis quo usus ueneris fuerit amplior: eosdem etiam lemtissime omnium canescere clarum est: Pili euulsi subnasci denuo possunt: dum citra ętatis florem degitur: nec ulterius: habet autem genus quodque pilorum ad suam radicem lentum quendam humorem: quo protinus ubi euulsum est: si qua leuiuscula tangat adhęret: ut ea trahere possit tenacius: Quibus uero animalibus uersico lores sunt pili: eisdem etiam in cute uarius ille color habetur: atque etiam in lingua: barba non pari modo effunditur omnibus sed aliis tam maxillę: quam mustax: & mentum: pilorum frequentia integuntur: aliis mentum lęue & mustax: maxillę pilosę cernuntur: Caluescere minus solent: qui mento sunt bipartito: Crescunt etiam μύθον [αδίη pili quibusdam in morbis: ut praecipue in tabificis: Quinetiam in senectute & defuncto: augescunt: durioresque redduntur: quod idem unguibus quoque euenit: Libidinosis pili congeniti matu rius defluunt: post geniti: celerius sese promunt: Minus qui na rices habent caluescunt: Et si calui habere inceperint: pilos nonnulli producunt: pili pręcisi non ab incisura augentur: Sed inferius ab radice exeunt: atque ita euadunt longiores piscibus quoque extenuatis: ac senescentibus: squamę duriores: crassioresque: effi ciuntur: qudrupedum etiam uilli: lanęue: senectute prolixius augentur: quanquam rarescant: fiantque pauciores: & ungulę quoque maiores in senecta redduntur: quod idem rostris etiam auium euenit: incrementum ungularum idem: quod unguium est: Ennę auium nonnullę per ętates mutantur: pręterquam gruum quas nigrescere in senecta perspectum est: At uero per affectus temporarios: quotiens frigora urgent acriora: pennę uolucrum unicolores: interdum e nigris: aut nigriusculis: albidisue: in albas transeunt: ut corui: passeris: hirundinis: cuius rei contrarium: ut quicquam ex genere albo: ueniret in nigrum: nunquam uisum est: Temporum quoque uicissitudine: bona pars auium ita colore immutatur: ut quę nam sint: latere possint: nisi rem peritius noueris: Aquarum item diuersarum usu: nonnulla suos immutant colores: alibi enim candida: alibi nigra redduntur: Sunt etiam aquę multis in locis quas cum oues biberint: moxque inierint: nigros generent agnos: ut in terra assertide: agri chalcidici thraciae facit annis: quem psychrum uocant: & in Antandria quoque duo sunt fluuii quorum alter candorem: alter nigriciam pecoribus facit Scamander etiam amnis flauas reddere oues creditur: quamobrem xanthum pro scamandro nuncupatum ab homero autumant lepori uni pili: & in bucca intus: & sub pedibus sunt: Cum cętera animalia nec intra os habeant pilos: nec parte pedum re supina: sed prona: Musculus etiam piscis pilos in ore intus habet uice dentium quibus omnino caret: suillis similes: Sed pili ut dictum est presecti augeri ab radice possunt: pennę autem nec ab radice: neque superne ab incisura possunt raparari: sed cadant: necesse est: Nec pena apum aut quę uis in fissa renasci potest: α τίsτε τυας κκόνι αιενα cum euulsa est: Aculeo etiam apibus detracto nullus subnascitur alius: immo breui moriantur necesse est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
