# De animalibus 74

Aristotle, De animalibus, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/74

Vnt & membranę in sanguineis animalibus: quę quidem s pars similis cuti pręrenui spissęque est: Sed diuersum sane genus id adest: quippe quod haec nec fissile nec euulsile sit: Ambit singula tum ossa: tum etiam uiscera membrana: tam in maiore quam in minore animalium genere: uerum in minore sen sum effugit: quoniam admodum tenuis atque exigua sit: Maximę inter membranas duę sunt illę: quibus cerebrum opertum munitur: Altera supra adhęret ossi quę firmior & crassior est altera infra contigua cerebro: Mox quę operit cor: magna habetur pręcisa membrana ipsa sincera non coit: & ossa suis dispoliata membranis siderantur. Mentum quoque non nisi membrana est: quod omnia ha o bent quę sanguine non carent: sed alia pingue: alia macilentum: Oritur id: & dependet in iis quae animal generant: eademque dentata parte utraque sunt: a medio uentre: qua ueluti quędam sutura ducitur: nec secus in iis: quę altero dentium ordine carent: a maiore uentre dependet. Esica etiam membrana est: sed genus id aliud membranę u est: quippe quod tendi ingenue possit: Non omnibus data uesica est: sed iis tantum: quę animal gignunt: ouipari autem generis nulli: pręter testudinem data est: Nec uesica pręcisa coire potest: nisi ad ipsum exordium suę ceruicis: quanquam non ignoro ita aliquando contigisse: ut uulnerata uesica solidesceret: sed quod admodum raro contingit parum id obseruandum censeo: Defunctis nihil humoris in uesicam transmittitur: At uiuis non solum humor: sed etiam sicca quędam concrementa descendunt ex quibus calculi conficiantur: Iam nonnullis talia in uesica con stiterunt: quę nibilo differre a conchyliis uiderentur: ergo de ue nis neruis: fibris: cute membranis: atque etiam de pilis: unguibus ungulis: cornibus: dentibus: rostro: cartilagine ossibus: eorumque proportionalibus statuendum ad hunc modum est. Aro autem hęc & quod carni simile in genere sanguineo c est. omnibus inter cutem: & ossa: aut quę ossi proportionentur le V2τεξιιν continetur ut .n.se habent speia ad os: ita carnis ęmulum illud ad carnen diuisibilis undique caro est: nec uenarum aut neruorum more in longum secari tantum idonea aboletur: & in uenas fibrasque transit: quotiens animal extenuatur: & gracilescit: uertitur item in pingue: quotiens pabuli copia suppetit: Quibus multum est carnis: iis uenę artiores & sanguis rubentior: & uenter ac ui scera parua: Quibus parum: iis uenę ampliores sanguis artior: Viscera maiora: & uenter auctior: pinguescunt intra carnem quibus paruus est uenter.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
